Latin
Lines 1454-1496
Avienus, Aratea 1454-1496
Not analysed yet
Haec castigato si tertia fulserit ortu
pura sit ut foedis ab sordibus, adfore dicet
clara serena diu; tenui surrexerit autem
si face et ignito suppinxerit ora rubore,
turbida certantes conuerrent aequora Cauri.
Luminis ista dehinc si crassior atque retunsis
cornibus ingreditur sic quarti sideris ortum
percussi ut tenuem protendat corporis umbram,
imbribus aut Zephyris hebetabitur, arguet ultro
flabra Noti aut pluuias: nam crassus desuper aer
cornua caeca premit, Notus uuidus aera cogit.
Tertia si rursum protollat Cynthia currus
sic subrecta faces et acumina tenta coruscans
ut nec curua quasi declinet cornua nec se
fusa supinato diducat lumine in auras,
occiduo Zephyrum praedicet surgere mundo
aut Libyae de parte Notum. Sin quattuor autem
Cynthia curriculis caelum subit atque coruscis
cornibus immodice prostantibus exserit ignes,
uis prolixa salum ciet, ocius omnia Cauri
marmora conuoluent, fera uerrent flabra profundum.
Istius in Borean quod se sustollit acumen,
si curuum specie uelut adnuat, adfore caelo
saeua procellosi praedicet flabra Aquilonis:
namque hoc urgeri sese adserit hocque grauari,
summati et uento docet inclinarier alta.
Indice rursus eo ueniet Notus, hanc ubi partem
pone supinari conspexeris inque reclinem
sponte habitum pandi: nam subrigit Auster acumen
inferiore plaga. Si lunam tertius ortus
proferat atque deae conuoluat circulus oras
suffusus rutilo, mox tempestate sonora
spumosum late pelagus canescere cernes;
maior et haec rauci uersabit gurgitis undas,
ipsa quoque immodice si uultum luna rubescat.
Contemplator item, seu plenum luminis orbem
Cynthia distendit, seu cum teres ambitus olli
caeditur et mediae uelut indiga lucis utrimque
sustinet obductae sibimet dispendia formae,
cornua prima replens et cornua fessa dehiscens.
Induit et qualem procedens ore colorem,
hunc perpende oculis, ipso monitore dierum
signa tene ac totum discerne in tempora mensem.