# Aratea 1497-1542

Avienus, Aratea, Lines 1497-1542. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/1497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/1497

Non unum deprensa diem tibi signa loquuntur
nec uulgo in cunctis adsunt praecepta diebus;
sed quae signa nouo dederit mox tertia motu
quartaue, sustollat medios dum Cynthia uultus,
durabunt caelo, medio quae dixerit ore
ignis in plenos. Hinc in dispendia rursus
altera prouisae signantur tempora lunae;
illa dehinc, donec germani luminis ignis
accedat Phoebe, mensis postrema notabunt.
Hoc quod protento uehit ingens mundus inani
aera nomen habet; quod spirat caespite tellus
nubila dicuntur. Caelum super, aula deorum,
axe adamanteo conuoluitur. Hic sua certis
sunt loca numinibus: Borealis uerticis altum
regia Saturni; qua siccior annus anhelat
aestatis rutilo, calida stat Iuppiter aethra;
immodicus terram qua desuper ignis adurit,
Gradiuo incolitur; brumalis pulsus habenas
qua Solis redigit, pulchro Venus obtinet astro;
ast ubi demerso latet ater circulus orbe,
cessit Mercurio locus umbrifer. His super amplas
quinque tenet zonas certo <et> uia feruida Solis
limite decurrit; tum Lunam nubila propter,
exhalantis humi qua spiramenta madescunt,
ima uehunt caeli. Lux it dum fracta frequenter
desuper in nubes rutilantis lampade lunae
pascitur umore et uarias dea lumine formas
exprimit inserto: sic crebro denique Phoebe
nubibus ambiri, cum subsint nubila lunae,
creditur. Hanc quotiens includere circulus ergo
spectatur, proprio succedunt ordine signa:
ille alias trino conuoluit tramite lunam
et geminus plerumque meat, solet unicus idem
cingere. Si simplex circumuersabitur orbem,
signa procellarum certissima, signa sereni
praeferet; abruptus subitos praenuntiat Euros;
marcescens tenui sensim caligine et aethra
digestus patula, docet undis adfore pacem.
Si duo se lunae circumfudere, repente
maxima uis pontum, uis uerret maxima terras;
maioresque dehinc agitabunt stagna procellae
si trinus rutilum constrinxerit ambitus orbem,
et magis immodica formidine saeuiet Auster,
zonarum taeter fuerit si tractus in aethra.
Denique disrumpant si sese cingula lunae,
ultima tempestas ruet imi gurgitis aestum.

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
