Latin
Lines 46-92
Avienus, Aratea 46-92
Not analysed yet
Denique ne longum marcentia corda iacerent
mundanique ortus mens immemor omnia sensim
uilia conciperet neque se subduceret umquam
fontis in aeterni primordia, quo, uelut amnis
quem festina citis urget natura fluentis,
lapsu continuo ruiturae in corpora nostra
prorumpunt animae seriemque per aethera nectunt,
hic primum Cnidii radium senis intulit astris
mortalemque loqui docuit conuexa deorum:
cur Hyperionios Nepa circumflecteret ignes
autumni reditu, cur sub gelido Capricorno
bruma pruinosi iuga tristia solueret anni,
cur spatium lucis, madidae cur tempora noctis
Libra celerque Aries dimenso pondere Olympi
aequarent, qua parte polus sublimior alto
cardine caeruleas Thetidis non tangeret undas,
quis polus umbrifero lateat decliuis in axe
et uaga palanti cur signa errore ferantur.
Quae rursum ingenio numerisque Solensibus idem
Iuppiter efferri melius dedit, incola Tauri
Musa ut Cecropios raperetur et Aonas agros.
Me quoque nunc similis stimulat fauor edere uersu
tempora cum duris uersare ligonibus arua
conueniat, cum ueliuolo dare carbasa ponto
et cum uiticomo crinem tondere Lyaeo.
O mihi nota adyti iam numina Parnasei!
O per multa operum mea semper cura, Camenae!
Iam placet in superum uisus sustollere caelum
atque oculis reserare uiam per sidera. Maior,
maior agit mentem solito deus, ampla patescit
Cirrha mihi et totis se Helicon inspirat ab antris.
Omnia quae flammis pingunt radiantibus aethram
Nox agit et uerso ceu fixa trahuntur Olympo.
At non cuncta tamen signorum in lege putanda:
pars numeris et honore caret. Micat omnibus ignis
et rutilo cunctis flagrat coma flammea crine,
sed quia non certa formarum in luce notantur
omnia, sideribus cassum fit cetera uolgus.
Mobilis en etiam mundi se machina uersat,
ponderis et proprii trahit inclinatio caelum.
Sed non axis item curui uertigine fertur
aetheris, ut stilus instabili conuoluitur orbi:
iuge manet, tenuisque procul sacra uiscera caeli
perforat et mediae molem terrae tenet. Illum
non prolixa dies, non incumbentis Olympi
cursus agit motatue loco labor, ut semel haerens
constitit et ferri se circum cuncta remisit.