Latin
Lines 689-735
Avienus, Aratea 689-735
Not analysed yet
Quin norunt aliam superum conuexa Sagittam;
sed tamen haec arcu tereti caret: inscia nerui,
inscia nam domini est. Telum super aduolat Ales,
Ales Olor; sed Threicio conterminus axi
cana pruinosas extendit colla sub Arctos.
Armiger hanc etiam Iouis aduolat, arbiter ignis
aetherii, sed membra minor. Procul hic tamen alto
cum redit ac pelago mouet in conuexa uolatum
fine tenebrarum summaeque in margine noctis,
spumosum late mare subruit: omnia caeli,
omnia terrarum mox flabra procacia uerrunt.
Tum curuus caudam subit inter sidera Delphis,
dux, Neptune, tui quondam super aequor amoris.
Hic nam detrusae in latebras procul Amphitrites,
arduus occiduos umeris ubi sustinet axes
Pleiadum genitor, perruperat. Hic uagus omni
gurgite dilectam domino maris ultimo ab orbe
mollis dorsa tulit. Breue signo corpus in astris
et super auritum ponto surgit Capricornum.
Hic medios artus taeter stupet, altera porro
quattuor illustrat facibus rubor aureus, atque
bis gemino discreta situ micat ignipotens lux.
Omnia quae soli et rigido interfusa Aquiloni
aetheris incurui moles rotat, inque frequentes
occasus ortusque trahit moderator Olympus,
sunt digesta mihi. Quae rursum limite ab usque
sese Hyperionio pluuialis concaua in Austri
demittunt, taetram donec Notus ambiat aethram,
dicere Romuleo conitor carmine sollers.
Subtrahit obliquo qua sese circulus orbe
signifer in Borean, australes deserat umbras
ut medii iam mole poli, fera pectora Tauri
suspicit Orion; neque quisquam nocte serena
transierit: celso late se cardine pandit,
auratumque rubens demittit balteus ensem.
Talis et ipse uirum gemina ad uestigia custos
insequitur, sic flammigero distinguitur astro
aetheriae Canis ille plagae, cui plurimus ardor
aestuat in mento, multus rubor imbuit ora.
Stridit anhelanti face pestifer, aera motu
torret, et immodici terras coquit ignibus astri.
Hic uarios ardet stellis rutilantibus artus,
sed non est similis cunctis uigor, undique quippe
aluus coeanea est, mento grauis effluit ardor,
qui formidato sub nomine Sirius aethram
urit. Huic rutilos si Sol adflexerit axes,
quantus corporibus, quantus labor imminet agris!