# Aratea 736-779

Avienus, Aratea, Lines 736-779. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/736
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/736

Marcebunt sata cuncta diu; namque indiga suci
siqua iacent, cedunt ualido penetrata calori,
ac decoctorum languebunt germina florum.
Illa autem interno quae sunt animata uigore
Sirius attollit, blandusque illabitur herbas
spiritus et dulci nutrit tepefacta sereno.
Hunc, hunc, flammanti cum primum uibrat ab ortu,
auribus atque animo capimus procul. Altera siquae
stellarum fuluo rutilant, quae plurima longi
belua fert lateris, neque multa luce coruscant
et designandis tantum sunt addita membris.
Paruulus in stellis Lepus est quoque; namque ubi magnus
emicat Orion, gemina ad uestigia subter
urgetur cursu rutili Canis. Ille per aethram
effugit instantem, premit autem Sirius ore.
Auritum primis emittit gurges ab undis,
ille minax pauidum super editur, et procul idem,
cum Lepus occiduum sese inclinauit in aequor
more latebrarum repetens freta, Sirius alto
defluit ab caelo, mersumque per umida quaerit.
Magnus Iasoniam cauda Canis extrahit Argo
puppe refulgentem; neque enim se Thessala cumba
sollemnem in faciem rostro mouet: extima puppis
surgunt Oceano. Velut alto a gurgite nautae
cum portum tenuere, auidi uolitantia raptim
sipara conuertunt, tergumque in curua remulco
litora certatim subdunt - simul illa, marinas
iam defuncta uias, procul imi litoris algas
pone subit terramque tenens secura quiescit -,
sic Argo rutilam tantum inter sidera puppim
ducitur; occultat rigido tenus altera malo.
Sponte gubernaclum puppis demittit in undas
celsior ac merso descendit in aequora clauo.
Distantem Andromedam prolixi tramite mundi
perterret Cetos: nam Threicii prope flabra
Andromedam Boreae celso rotat aethere cardo,
belua dira Noto uehitur, trahit Auster in atro
ora inimica salo. Nam qua se laniger alto
caelo Aries tollit, qua Piscibus astra duobus
augentur, rutilat subter Nereia Pistrix,
efflua praecurrens non multum Fluminis astra.
Illa memor longae formidinis, illa dolorum
inter signa tenax horret squalentia monstri
terga procul, pauidumque super caput inserit undis.

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
