# Aratea 872-915

Avienus, Aratea, Lines 872-915. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/aratea/872
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/aratea/872

His signis Austri raptabunt flabra fluentum,
donec de Boreae rutilum iubar emicet axe.
At si Centaurum medio sub tramite caeli
uideris, ut fluctu tantum discedat Eoo
quantum adit occasum, sit tectus desuper autem
nube umerum et caelo sint omnia signa priora,
Eurus erit, uerret salsi uada gurgitis Eurus.
Contemplator enim geminae rutilantia formae
uiscera, quae signis subtexit membra duobus.
Nam qua parte hominem quadrupes sustollit equino
uentre superstantem, uersatur Scorpius ingens;
at qua cornipedem media uir fundit ab aluo,
curua uenenati sunt tantum bracchia signi.
Ille autem, dextram protendere uisus ad Aram
caelicolum, iustae persoluit munera uitae
agrestemque manu praedam gerit. Hic, ubi celso
Pelius adsurgit dorso nemorosaque late
inserit aeriis iuga nubibus, arbiter aequi
egerat, Alcidae legum post bella magister.
Desuper ingenti sese agmine porrigit Hydra,
quae prolata salo longe latus explicat aethra
in Cancrum protenta caput, caudamque feroci
Centauro inclinat, transit spatiosa Leonis
uiscera et ingenti sub Virgine summa quiescit.
Quin uitam spirare putes, sic agmina caelo
lubrica conuoluit, sic spiras pendula torquet,
sic et flammigero linguam iacit ore trisulcam.
Spirarum medio gestat Cratera coruscum,
ultima caeruleum sustentant agmina Coruum,
ales ut intento fodiat uaga uiscera rostro.
Vltimus est Procyon, Geminorum subditus astro,
ore micans rutilo, trina face uiscera lucens.
Ista uolutatos cernuntur cuncta per annos:
haec uehit Oceanus pater omnia, mersaque rursus
hauriet Oceanus. Trahit ingens machina caeli
cuncta super, pingunt rutilam sua sidera noctem.
Quinque itidem stellae, similis quibus haud sit imago
nec quas formarum doctus notet adfixarum,
per bis sena poli uolitant rutilantia signa.
Nullus eas alio deprendere <sidere> certet:
nam uaga per totam cunctis uia defluit aethram
semper et aduerso referuntur tramite mundi.
Mundus ab Eoo trahitur reparabilis alto,
pronus Atlantei procul in uada caerula ponti;

---

Avienus, Aratea. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Carat%7C001.
