Latin
Lines 916-961
Avienus, Aratea 916-961
Not analysed yet
illae in subrecti cogunt iter aetheris orbem
nitentes in summa poli, motuque feruntur
aduerso Solis radiis. Ceu, cum uada cumbam
prona uehunt, siquis prora nitatur ab alta
in puppim proferre pedem, uia carpitur olli
cursibus inceptis contraria, uis ita in istis
obuia labenti semper sustollitur aethrae.
Vnica quin solis adolent incendia flammis;
longa uolutandis tamen ollis tempora currunt
pigraque se referunt sedes sortita priores
omnia. Non illas animis audacibus ergo,
carmine non caeco temptabimus: hoc satis unum
Musa mihi, satis hoc longi labor egerit aeui
si defixarum cursus et signa retexam.
Quattuor aerios zonae cinxere meatus,
quattuor has cursus et tempora nosse uolentem
scire sat est. Quin signa etiam sunt quattuor istis
plurima quae zonis haerentia conuoluuntur.
Ipsae inconcussa retinentur sede per annos,
mutuaque implexae sibimet consortia mordent;
at modus in binis protenditur. Aurea pepli
sidera nocturni si suspectare libebit
nec scindunt medium Phoebeia lumina mensem
langueat ut stellis species hebes, omnia caeli
illustrante dea ac flammas superante minores,
orbe sed haud pleno sinit igni feruere acuto
sidera, candentis speciem super inspice Lactis
protendi caelo. Color olli nomen ab ortu
primigeno statuit; sic zonam Graecia sollers
concelebrat, nostro sic balteus ore notatur.
Non isti forma similis similisue colore
circulus est alius; modus et mensura duobus
est compar solis, alios duo parcior artat
linea nec multa trahit istos ambitus aethra.
Horum alius, duri qua soluunt flabra Aquilones
et qua praecipitant Borealia flamina sese,
axe Lycaonio iacet obuius. Hic Geminorum
sunt capita, hic genua Aurigae defixa quiescunt.
Circulus hic idem retinet pede Persea laeuo
Atque sinistro umero; cubito tenus hic quoque dextram
sustinet Andromedae (manus extima desuper acri
subrigitur Boreae, cubito inclinatur in Austrum
maerens Andromeda). Hic celeris uestigia summa
praestringuntur Equi, praestringitur Ales ab ipso
uerticis extremo. Secat hic umeros Ophiuchi
circulus et secum flagrantia dorsa reuoluit.