Latin
Lines 1-50
Avienus, Ora Maritima 1-50
Not analysed yet
Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,
animo atque sensu, Taurici ponti situs
capi ut ualeret his probabili fide
quos distinerent spatia terrarum extima,
subi libenter id laboris, ut tibi
desideratum carmine hoc claresceret.
fas non putaui quippe prolixa die
non subiacere sensui formam tuo
regionis eius quam uetustis paginis
et qua<m> per omnem spiritus nostri diem
secretiore lectione acceperam.
alii inuidere namque, quod dispendio
tibi haud sit ullo, agrestis et dur<i> reor.
his addo et illud, liberum temet loco
mihi esse amor<e> sanguinisque uinculo.
neque sat sit istud, ni sciam te litteras
hiantibusque faucibus ueterum abdita
hausisse semper, esse patuli pectoris,
sensu capacem, talium iugem sitim
tuo esse cordi et esse te prae ceteris
memorem intimati. cur inefficaciter
secreta rerum in non tenacem effunderem?
in non seguacem quis profunda ogganniat?
multa ergo, multa compulere me, Probe,
efflagitatam rem tibi ut persoluerem.
quin et parent<is> credidi officium fore,
desideratum si tibi locupletius
profusiusque Musa promeret mea.
dare expetitum quippe non parci uiri est,
augere porro muneris summa<m> nouo
mentis benignae satque liberalis est.
Interrogasti, si tenes, Maeotici
situs qui<s> esset aequoris. Sallustium
noram id dedisse, dicta et eius omnibus
praeiudicatae au<c>toritatis ducier
non abnuebam. ad eius igitur inclytam
descriptionem, qua locorum formulam
imaginemque expressor efficax stili
et ueritatis paene in optutus dedit
lepore linguae, multa rerum iunximus
ex plurimorum sumpta co<m>mentariis.
Hecataeus istic quippe erit Milesius
Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque
Atheniensis, Caryandaeus Scylax,
Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,
quin et Damastus nobili natus Sige
Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque
populari<s> urbis Atticae, Siculus Cleon,
Herodotus ipse Thurius, tum qui decus
magnum loquendi est, Atticus Thucydides.