Latin
Lines 1.119-1.170
Avienus, Ora Maritima 1.119-170
Not analysed yet
sic nulla late flabra propellunt ratem,
sic segnis umor aequoris pigri stupet.
adicit et illud: plurimum inter gurgites
extare fucum et saepe virgulti vice
retinere puppim. dicit hic nihilominus
non in profundum terga demitti maris
parvoque aquarum vix supertexi solum.
obire semper huc et huc ponti feras,
navigia lenta et languide repentia
internatare beluas. siquis dehinc
ab insulis Oestrymnicis lembum audeat
urgere in undas, axe qua Lycaonis
rigescit aethra, caespitem Ligurum subit
cassum incolarum. namque Celtarum manu
crebrisque dudum proeliis vacua arva sunt
Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit,
plerumque dumos. creber his scrupus locis
rigidaeque rupes atque montium minae
caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem
diu inter arta cautium duxit diem
secreta ab undis. nam sali metuens erat
priscum ob periclum, post quies et otium
securitate roborante audaciam
persuasit altis devehi cubilibus
atque in marinos iam locos descendere.
post illa rursum quae supra facti sumus
magnus patescit aequoris fusi sinus
Ophiussam ad usque. rursum ab huius litore
internum ad aequor, qua mare insinuare se
dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,
septem dierum tenditur pediti via.
Ophiussa porro tanta panditur latus
quantam iacere Pelopis audis insulam
Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis est
locos et arva Oestrymnicis habitantibus,
post multa serpens effugavit incolas
vacuamque glaebam nominis fecit sui.
circumlatratque pontus insulas duas
tenue ob locorum inhospitas. Aryium
rursum tumescit prominens in asperum
septentrionem cursus autem hinc classibus
usque in columnas efficacis Herculis
quinque est dierum. post pelagia est insula
herbarum abundans adque Saturno sacra.
sed vis in illa tanta naturalis est,
ut siquis hanc innavigando accesserit,
mox excitetur propter insulam mare,
quatiatur ipsa et omne subsiliat salum
alte intremescens cetero ad stagni vicem
pelago silente. prominens surgit dehinc
Ophiussae in auras, abque Arvii iugo
in haec locorum bidui cursus patet.