Latin
Lines 1.436-1.485
Avienus, Ora Maritima 1.436-485
Not analysed yet
inhospitales nunc harenas porrigit
deserta tellus, orba cultorum sola
squalent iacentque. veneris ab dicto iugo
spectatur Herma caespitis Libyci procul,
quod ante dixit. litus hic rursum patet
vacuum incolarum nunc et abiecti soli.
porro ante et urbes hic stetere plurimae
populique multi concelebrarunt locos.
Namnatius inde portus oppidum prope
se Massienum curvat alto ab aequore
sinuque in imo surgit altis moenibus
urbs Massiena. post iugum Trete eminet
brevisque iuxta Strongyle stat insula.
dehinc in huius insulae confiniis
immensa tergum latera diffundit palus.
Theodorus illic (nec stupori sit ibi
quod in feroci barbaroque sat loco
cognomen huius Graeciae accipis sono)
prorepit amnis. ista Phoenices prius
loca incolebant. rursus hinc se litoris
fundunt harenae et litus hoc tres insulae
cinxere late. hic terminus quondam stetit
Tartessiorum, hic Herna civitas fuit.
Gymnetes istos gens locos insederant
Sicani ad usque praefluentis alveum,
nunc destitutus et diu incolis carens
sibi sonorus Alebus amnis effluit.
post haec per undas insula est Gymnesia,
populo incolarum quae vetus nomen dedit,
Pityussae et inde proferunt sese insulae
Baliarium ac late insularum dorsa sunt.
et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum
ius protulere propter interius mare
late locati. prima eorum civitas
Ilerda surgit. litus extendit dehinc
steriles harenas. Hemeroscopium quoque
habitata pridem hic civitas. nunc iam solum
vacuum incolarum languido stagno madet.
attollit inde se Sicana civitas,
propinquo ab amni sic vocata Hibericis.
neque longe ab huius fluminis divortio
praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.
dumosa late terga regio porrigit.
Berybraces illic, gens agrestis et ferox,
pecorum frequentis intererrabat greges.
hi lacte semet atque pingui caseo
praedure alentes proferebant spiritum
vicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum
procedit alte ac nuda litorum iacent
ad usque Onussae Cherronesi terminos.