Latin
Lines 254-300
Avienus, Ora Maritima 254-300
Not analysed yet
pars porro eoa continet Tartes<s>ios
et Cilbicenos. Cartare post insula est
eamque pridem, influx<a> e<t est> satis fides,
tenuere Cempsi. proximorum postea
pulsi duello, uaria quaesitum loca
se protulere. Cassius inde mons tumet.
et Graia ab ipso lingua cassiterum prius
stannum uocauit. inde fani est prominens
et quae uetustum Graeci<a>e nomen tenet,
Gerontis arx est eminus. namque ex ea
Geryona quondam nuncupatum accepimus.
hic ora late sunt sinus Tartes<s>ii.
dictoque ab amni in haec locorum puppibus
uia est diei. Gadir hic est oppidum,
nam Punicorum lingua cons<a>eptum locum
Gadir uocabat. ipsa Tartessus prius
cognomina<ta> est. multa et opulens ciuitas
aeuo uetusto, nunc egena, nunc breuis,
nunc destituta, nunc ruinarum ag<g>er est.
nos hic locorum, praeter Herculanea<m>
solemnitatem uidimus miri nihil.
at uis in illis tanta uel tantum decus
aetate prisca sub fide rerum fuit,
rex ut superbus omniumque praepotens,
quos gens habebat forte tum Maurusia,
Octauiano principi acceptissimus
et lit<t>erarum semper in studio Iuba
interfluoque separatus aequore,
inlustriorem semet urbis istius
duumuiratu crederet. sed insulam
Tartessus amnis ex Ligustino lacu
per aperta fusus undique adlapsu ligat.
neque iste tractu simplici prouoluitur
unusue sulcat subiacentem caespitem,
tria ora quippe parte eoi luminis
infert in agros, ore bis gemino quoque
meridiana ciuitatis adluit.
at mons paludem incu<m>bit Argentarius
sic a uetustis dictus ex specie sui.
stagno iste namque latera plurimo nitet
magisque in auras eminus lucem euomit,
cum sol ab igni celsa perculerit iuga.
idem amnis aut<em> fluctibus stagni grauis
ramenta uolu<i>t inuehitque moenibus
diues metallum. qua dehinc ab aequore
salsi fluenti uasta per medium soli
regio re<ce>dit, gens Etmaneum accolit.