# Ora Maritima 51-102

Avienus, Ora Maritima, Lines 51-102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/51

Hic porro habebis, pars mei cordis Probe,
quicquid per aequor insularum attollitur
- per aequor illud scilicet, quod post caua
hiantis orbis a freto Tartes<s>io
Atlanticisque fluctibus procul sitam
in usque glaeba proruit nostrum mare -
sinus<que> curuos atque prominentia,
- ut se supino porrigat litus situ,
ut longe in undas inserant sese iuga -
celsaeque ut urbes alluantur aequore,
quis ortus amnis maximo<s> effuderit,
ut prona ponti gurgitem intrant flumina
ut ipsa rursum saepe cingant insulas
sinuentque late ut tuta portus bra<c>chia,
ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus,
scruposum ut alti uerticem montes leuent
stringatque nemora ut unda cana gurgitis.
laboris autem terminus nostri hic erit,
Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali
et siquae in illo marmore insulae tument,
edisserantur. reliqua porro scripta sunt
nobis in illo plenius uolumine,
quod de orbis oris partibusque fecimus.
ut aperta uero tibimet intimatio
sudoris huius et laboris sit mei
narratione<m> opusculi paulo altius
exordiemur. tu per intimum iecur
prolata conde, namque fulcit haec fides
petita longe et eruta ex au<c>toribus.
Terrae patentis orbis effuse iacet
orbique rursus unda circumfunditur.
sed qua profundum semet insinuat salum
Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris
longe explicetur, est Atlanticus sinus.
hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,
hic sunt columnae pertinacis Herculis
Abila atque Calpe, <haec> laeua dicti caespitis,
Libyae propinqu<a> est Abi<l>a. duro perstrepunt
septent<r>ione, sed loco certae tenent.
et prominentis hic iugi surgit caput,
Oestrymnin istud dixit aeuum antiquius,
molesque celsa saxei fastigii
tota in tepentem maxime uergis notum.
sub huius autem prominentis uertice
sinus dehiscit incolis Oestrymnicus,
in quo insulae sese exerunt Oestrymnides,
laxe iacentes et metallo diuites
stanni atque plumbi. multa uis hic gentis est,
superbus animus, efficax solertia,
negotiandi cura iugis omnibus,
netisque cumbis turbidum late fretum
et beluosi gurgitem Oceani secant.

---

Avienus, Ora Maritima. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Coram%7C001.
