# Ora Maritima 544-594

Avienus, Ora Maritima, Lines 544-594. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/ora-maritima/544
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/ora-maritima/544

stagnum inde Toni montium in radicibus
Tononitaeque attollitur rupis iugum.
per quae sonorus uoluit aequor spumeum
Anystus amni<s> et salum fluctu secat.
haec propter undas atque salsa sunt freta,
at quicquid agri cedit alto a gurgite,
Ceretes omne et Ausoceretes prius
habuere duri, nunc pari sub nomine
gens est Hiberum. Sordus inde denique
populus agebat inter auios locos
ac pertinentes usque ad interius mare
qua piniferae stant Pyrenae uertices
inter ferarum lustra duceba<nt diem>
et arua late et gurgitem ponti premunt.
in Sordiceni caespitis confinio
quondam Pyrene ciuitas ditis laris
stetisse fertur hicque Mas<s>iliae incolae
negotiorum saepe uersabant uices.
sed in Pyrenen ab columnis Herculis
Atlanticoque gurgite et confinio
Zephyri<di>s orae cursus est celeri rati
septem dierum. post Pyrenaeum iugum
iacent harenae litoris Cynetici,
easque late sulcat amnis Rhoscynus.
hoc Sordicenae, ut diximus, glaeb<a>e solum est.
stagnum hic palusque quippe diffuse patet,
et incolae istam Sordicem cognominant.
praeterque uasti gurgitis crepulas aquas
- nam propter amplum marginis lax<a>e ambitum
uentis tumescit saepe <per>cellentibus -
stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.
ru<rsusque ab huius> effluentis ostiis
....................... <litus dehinc>
sinuatur alto et propria per dispendia
caespes cauatur, repit unda largior
molesque multa gurgitis distenditur.
tris namque in illo maximae stant insulae
saxisque duris pelagus interfunditur.
nec longe ab isto caespitis rupti sinus
alter dehiscit insulasque qu<a>ttuor
- at priscus usus dixit has omnis Piplas -
ambit profundo. gens Elesycum prius
loca haec tenebat atque Naro ciuitas
era<t> ferocis maximum regni caput.
hic salsum in aequor amnis Attagus ruit
Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc
Besaram stetisse fama casca tradidit.
at nunc Heledus, nunc et Orobus flumina
uacuos per agros et ruinarum aggeres
amoenitatis indices priscae meant.

---

Avienus, Ora Maritima. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Coram%7C001.
