# Periegesis 1.1017-1060

Avienus, Periegesis, Lines 1.1017-1.1060. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1.1017

Plurimus hinc terras intrat sinus, undaque longe
vicina Euxino rupti sola caespitis urget.
hic diros Cilicas trames tenet, inque diei
tenditur exortum: sulcant duo flumina terram,
Pyramus hic undas, hic volvit Pinarus aequor.
Cydnus item mediae discernit moenia Tarsi.
Pegasus hoc olim suspendit caespite sese,
impressique solo liquit vestigia calcis;
esset ut insigni revoluta in saecula semper
nomen humo, clari post ultima Bellerophontis.
sic caespes late producit Aleius arva,
horrescitque comis nemorum, per inhospita cuius
aequora secreto vitam protraxerat agro.
Lyrnessusque dehinc, hic Malus et Anchialia,
illustresque Soloe post carmina vatis alumni.
Commagenorum propter diffunditur ora:
et procul Hesperium curvatur limes in axem,
donec piniferas Casii prorepat ad arces.
Hinc solers Asiam facili cape carmine totam.
forma sit huius enim talis tibi: quattuor illam
in latera effusam cordi dato; longior autem
sit modus his, rutili quae spectant sideris ortum:
tumque tene, primo quod carmine musa locuta,
totam Asiam celsi praecingi vertice Tauri
extima in Indorum: montis tamen accipe molem
per latus id duci, quo dat Cynosura pruinas:
solis ab occasu vastum decurrere Nilum:
Indicum ab eois mare fervere, rursus ab austro
fluctibus immodicis Rubri salis aequora volvi.
ora Syrum curvi procumbens litoris acta
in notum et eoi confinia tenditur euri.
haec Coele est Graio sub nomine: namque duobus
ut conclusa iugis, vallis vice, multa cavatur.
ab zephyro Casius mons imminet: axe diei
consurgentis item Libanus premit arduus arva.
pars procul a pelago terras colit, inque recessu
gens agitat: salso quidquid pulsatur ab aestu,
Phoenicum regio est: hi Rubro a gurgite quondam
mutavere domus, primique per aequora vecti
lustravere salum; primi docuere carinis
ferre cavis orbis commercia; sidera primi
servavere polo; populis Phoenicibus ergo
urbs Iope, sterilisque dehinc habitatur Elais,
Gazaque proceris adsurgens undique muris.

---

Avienus, Periegesis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avienus.periegesis.html.
