# Periegesis 1.1196-1239

Avienus, Periegesis, Lines 1.1196-1.1239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1.1196

hic tamen internis Ophietidis arcis in arvis
inter gemmiferas excrescit creber harenas.
hinc Babylona super, geminae pro finibus ursae,
Cissi Massabataeque et Chalonita vagantur.
At rursum Armeniae siquis pede pergat ab arce
rupis, et eoas gressum producat in oras,
Medica prolixos spectabit regna per agros.
horum qui gelidi succedunt plaustra Bootis,
pinguia rura tenent: sunt illic Atropateni,
sunt Geri et Mardi. tepidum qui rursus ad austrum
oram habitant, Scythicae deducunt semina gentis.
nam Medea ferox fuit ollis sanguinis auctor.
haec cum Pandionis letum componeret aulae,
Attica qua pulchro tellus pinguescit Ilisso,
proditur, inque fugam propere convertitur exul.
has post in terras pinu subit Aeetine,
inseditque locos: veteres accedere Colchos
nulla inerat menti fiducia; denique ab illa
Medorum suboli magicae furor artis inhaeret.
pars gentis, rutilos Phoebi quae spectat in ortus,
saxa habitat, saxis excudit narcissiten:
qui propter dumos nemorosaque rura vagantur,
in pecus intenti, crebro grege pascua tondent.
Medica se tantos effundit gleba per agros,
Caspia ut extento contingat caespite claustra.
haec Asiae digere fores, hiet ore quod illo
porta quasi, et longas bivium discedat in oras.
panditur Hyrcanis hinc ianua; ianua Persis
hinc patet, imbriferum qua vergit mundus in austrum.
Ecce sub immenso portarum vertice Parthi
rura tenent, curvi nequicquam vomeris usu
sollicitanda sibi; non ollis cura laborque,
aequora terrarum gravibus componere rastris:
exercent saevi se semper Martis in arma.
sica comes lateri est, manus autem hastilia vibrat,
demittunt pharetras umeris et letifer arcus
semper inest laesae: neque per compendia diras
producunt animas; non puppibus aequora sulcant:
non proni gregibus pecoris fera vita iuvatur.
sed quatit alipedum sola semper cursus equorum,
pulsaque terra gemit: discurrunt crebra per auras
spicula, missilibus late subtegitur aer.
Quin etiam post hos amor est si discere Persas
consimilis, solersque trahit te cura per orbem;

---

Avienus, Periegesis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avienus.periegesis.html.
