# Periegesis 1.1240-1283

Avienus, Periegesis, Lines 1.1240-1.1283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1.1240

has quoque musa tibi formabit carmine terras,
quae liquidos amnis via devehat, utque iugorum
consurgat vertex, quibus oris arva recumbant
barbara, famosum qui Persam roboret usus.
quippe Asianarum primi degunt regionum.
vita opulens genti, gazas quoque terra ministrat
omnibus, et largum populis producitur aevum.
dives in his mos est iam longi tempore saecli,
ex quo Maeoniam bello trivere cruento.
illudunt auro vestes, et cuncta teguntur
auro membra viris, auro vestigia condunt:
tantus Persarum dissolvit pectora luxus.
ipsa autem tellus inclusa est montibus altis,
undique in australem latus inclinatior axem,
ac borean longe, longe quoque Caspia claustra
deserit, atque noti placida perfunditur aura.
istius at spatiis finem dat Persicus aestus,
incoliturque solum populis tribus. una sub arcto
pars agit, armigeris nimium contermina Medis:
altera per mediae telluris terga vagatur:
porro ad flabra noti, pelagus prope, tertia degit.
Persidis, et rigidas curvant labentia ripas.
arva secat Cyrus, perrumpit rura Coaspes,
Indica provolvens procul aequora: cuius ad undam
incola flaventem studio sectatur achatem.
nam cum brumali ceciderunt sidere nimbi,
imbribus et caelo fusis furit auctior amnis,
eos lapides late flumen trahit: undique tellus
circumiecta dehinc laeti viret ubere campi.
Sed qua caeruleam sinus infert Persicus undam,
gens Carmanorum late colit: hanc facis ortus
urit Phoebeae; tanto quoque funditur agro,
ut simul et glauci contingat gurgitis aestum,
et procul internae perreptet iugera terrae.
Hos super et tellus tendit Gedrosia glebam
Oceani vicina fretis; at flumen ad Indum
Auroraeque latus Scytha miti proximus austro
accolit: australis certe Scytha dicitur iste:
namque alii dura pulsantur desuper arcto.
Indus Caucasiae prorumpens rupis ab antro
adversum pelago Rubri procul aequoris amnem
porrigit, inque notum recto fluit agmine aquarum.
ora dehinc Indo duo sunt, mediumque per agrum
insula se vasto fundit tergo Patalene.

---

Avienus, Periegesis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avienus.periegesis.html.
