Latin
Lines 1.1328-1.1372
Avienus, Periegesis 1.1328-1372
Not analysed yet
adque Lycaonia consurgit Caucasus arcto.
aequore qua fuso laticem provolvitur Indus,
Dardanidum gens est, ubi magnus sorbet Hydaspes
delapsum summa saxorum mole Acesinen.
tertius amnis item secat agri proxima Cofes;
in medioque Sabae sunt caespite: gens quoque Sodri
propter agit; populique dehinc velut ordine facto
Peucaleum longas exercent vomere terras.
Gargaridae rursum: gens haec obnoxia Baccho,
et glebam sulcant, et ritibus orgia ludunt.
Hic Hypanis lateque trahens vaga terga Cymander,
rupe procul fulvum provolvunt fluctibus aurum:
nec minus hi campos intrant Gangetidis orae,
quae per flabra noti fuso distenditur agro,
usque in celsa iacens confinia Colidis arcis.
Colis et ipsa dehinc cetosi vergit in aequor
Oceani, tantoque iugo subit aetheris auras,
arceat alituum subducta ut rupe volatum.
sed circum Gangen regio est devota Lyaeo,
perpetuique sacri talis narratur origo.
Indorum in populos fatalia Liber agebat
proelia: vipereo late Bellona flagello
increpat, et magno tremuerunt regna pavore,
insistente deo. venit ergo ad flumina Gangis,
discursuque sacro praeludit proelia Liber.
Maenades extemplo maculosae nebridis usum
permutant clipeis, viridique hastilia thyrso
succedunt; solvunt properantes lintea Bacchae
vincula, viroso pectus vinxere dracone;
pro molli vitta prorepunt crine chelydri;
excitoque ferox persultat in agmine Mavors:
dux aquilas in bella rapit, tremit Indica tellus
pressa pede, et toto tonuerunt classica caelo.
ergo et Nysaeos discit gens rite recessus,
et stata sollicito deducunt orgia ritu.
ipse dehinc diros ut Liber perculit Indos,
Hemodi victor conscendit verticis arces,
effusamque solo gentem procul aspicit omnem:
ima iugi extantis vestigia gurgite canent.
Oceani eoi praetento denique Bacchus
litore, et extrema terrarum victor in ora,
ducit laurigeros post Indica bella triumphos,
erigit et geminas telluris fine columnas,
invisitque dehinc Ismeni fluminis undam.
Has tantum gentes commendat fama per orbem.