# Periegesis 1.326-369

Avienus, Periegesis, Lines 1.326-1.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1.326

post Blemyes medii succedunt solis habenas,
corpora proceri, nigri cute, viscera sicci,
et circumvincti nervis exstantibus artus.
hi celeri molles currunt pede semper harenas,
nec tamen impressae linquunt vestigia plantae.
eminus evolvunt hinc sese pinguia Nili
flumina, et intenti prolabitur aequoris unda.
hic qua secretis incidit flexibus agros,
Aethiopum lingua Siris ruit: utque Syenen
caerulus accedens diti loca flumine adulat,
nomine se claro Nilum trahit, inque iacentem
Aegyptum fusus fluctu premit arva marito,
fecundatque solum: procul illinc agmina cogit
in borean, scissusque vagis amfractibus aequor
non olli compar quisquam fluit, inclyta quamquam
undique se totis eructent flumina terris.
Nilus enim immensos vitam dispergit in agros,
et fovet invecto sata gurgite: Nilus honorem
telluri reparat: Nilus freta maxima pellit.
hic Asiam ab Libya disterminat, axe favoni
secernens Libyam; redeuntis solis ab ortu
disiungens Asiae medio confinia fluctu.
nec procul illa virum gens incolit, axibus olim
quae prior humanas leges et iura notavit,
vomere quae duro, quae longi pondere aratri
sollicitavit humum, quae fetus edere sulcis
tellurem docuit, quae caedens partibus aethram
prodidit obliquo solem decurrere caelo.
istius ergo tibi formam regionis et oras
expediam versu. blandus praetenditur aer,
prodigus herbarum caespes iacet, aspera nusquam
culmina consurgunt, portus cavat ora frequentis.
quidquid terra dehinc redeuntis sufficit anni
tempore, prae cunctis stupeas specieque modoque.
trina loco frons est, sed laxior axe Bootis,
luce sub eoa constrictior, usque Syenen
tenditur, unde pii volvuntur flumina Nili.
hic urbs est Thebae, Thebae quae moenibus altis
praecinxere larem: Memnon ubi Tithoneus
suspectat roseas Aurorae matris habenas.
pars quae coeaneo discedit ab aequore, septem
oppida sustentat: notiam pars vergit in oram,
et modus est olli Serbonidis alta paludis;
altera pulsatur genitalibus ore favoni.

---

Avienus, Periegesis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/avienus.periegesis.html.
