# Periegesis 1177-1219

Avienus, Periegesis, Lines 1177-1219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/1177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/1177

Hoc elapsus item uim proni gurgitis urget.
Non alium tantus rapit impetus; haud ita quisquam
Spumescit fluctus, neque tantos ulla fragores
Vnda ciet. medio quae tellus funditur agro
Hos amnis inter nomen tenet, ut situs illam
Flumine praecinctam gemino per aperta locauit.
Non qui lanatum longo pecus educat agro,
Aut qui cornigeri ductor gregis arua pererrat,
Gramina qui pastor simis petit apta capellis,
Quique cauo sollers committit semina sulco,
Quem Pomona iuuat, quem ramis aesculus altis
Inlicit et pingui dependens subere glando,
Brachia Nysaei qui palmitis ordine iusto
Digerit, aut tectis si quis dolat impiger ornos,
Vel salis in fluctus qui cymbam nauita texit,
Spreuerit hos saltus; nihil indiga subtrahit ora,
Diues humo tellus, diues iacet arbore caespes.
Istius in boream quidquid protenditur agri,
Armenii et uitam duri sulcant Matieni.
Qua sunt flabra noti, Babylon subducitur arce
Procera in nubes. hanc prisca Semiramis urbem
Vallauit muris, quos non absumere flammae,
Non aries penetrare queat. stat maxima Beli
Aula quoque argento, domus Indo dente nitescit,
Aurum tecta operit, sola late contegit aurum.
Ipsa dehinc tellus, quae circumplectitur urbem,
Et procerarum fluctu uernat palmarum,
Et splendente procul beryllo ferta renidet.
Hic tamen internis Ophietidis arcis in aruis
Inter gemmiferas excrescit creber harenas.
Hinc Babylona super, geminae pro finibus ursae,
Cossi Massabataeque et Chalonita uagantur.
At rursum Armeniae si quis pede pergat ab arce
Rupis, et eoas gressum producat in oras,
Medica prolixos spectabit regna per agros.
Horum qui gelidi succedunt plaustra Bootis,
Pinguia rura tenent: sunt illic Atropateni,
Sunt Geri et Mardi. tepidum qui rursus ad austrum
Oram habitant, Scythicae deducunt semina gentis.
Nam Medea ferox fuit ollis sanguinis auctor.
Haec cum Pandionis letum componeret aulae,
Attica qua pulchro tellus pinguescit Ilisso,
Proditur inque fugam propere conuertitur exsul.

---

Avienus, Periegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Corbi%7C001.
