Latin
Lines 1220-1265
Avienus, Periegesis 1220-1265
Not analysed yet
Has post in terras pinnis subit Aeetine,
Inseditque locos; ueteres accedere Colchos
Nulla inerat menti fiducia. denique ab illa
Medorum suboli magicae furor artis inhaeret.
Pars gentis, rutilos Phoebi quae spectat in ortus,
Saxa habitat, saxis excudit narcissiten.
Qui propter dumos nemorosaque rura uagantur,
In pecus intenti, crebro grege pascua tondent.
Medica se tantos effundit glaeba per agros,
Caspia ut extento contingat caespite claustra.
Haec Asiae dixere fores, hiet ore quod illo
Porta quasi, et longas biuium discedat in oras.
Quippe niuosa poli qua cardine uertitur arctos,
Panditur Hyrcanis hinc ianua; ianua Persis
Hinc patet, imbriferum qua uergit mundus in austrum.
Ecce sub immenso portarum uertice Parthi
Rura tenent, curui nequicquam uomeris usu
Sollicitanda sibi; non ollis cura laborque
Aequora terrarum grauibus componere rastris:
Exercent saeui se semper Martis in arma.
Sica comes lateri est, dextra autem hastilia uibrant,
Demittunt pharetras umeris, et letifer arcus
Semper inest laeuae; neque per compendia diras
Producunt animas, non puppibus aequora sulcant,
Non proni gregibus pecoris fera uita iuuatur.
Sed quatit alipedum sola semper cursus equorum,
Pulsaque terra gemit; discurrunt crebra per auras
Spicula, missilibus late subtexitur aer.
Quin coniuratos amor est si discere Persas
Consimilis, sollersque trahit te cura per orbem,
Has quoque Musa tibi formabit carmine terras,
Quae liquidos amnis uia deuehat, utque iugorum
Consurgat uertex, quibus oris arua recumbant
Barbara, famosum qui Persam roboret usus.
Quippe Asianarum primi degunt regionum.
Vita opulens genti, gazas quoque terra ministrat
Omnibus, et largum populis producitur aeuum.
Diues in his mos est iam longi tempora saecli,
Ex quo Maeoniam bello triuere cruento.
Inludunt auro uestes, et cuncta teguntur
Auro membra uiris, auro uestigia condunt:
Tantus Persarum dissoluit pectora luxus.
Ipsa autem tellus inclusa est montibus altis,
Vndique in australem latus inclinatior axem,
Ac boream longe, longe quoque Caspia claustra
Deserit, atque noti placida perfunditur aura.