Latin
Lines 1310-1352
Avienus, Periegesis 1310-1352
Not analysed yet
Sed genti Indorum taeter color: efflua semper
His coma, liuentes imitantur crine hyacinthos.
Pars subit abrupti sola caespitis, aurea ut illis
Terrarum in latebris excudant caute metalla;
Pars telas statuunt, et uestimenta laborant
Lintea; pars Indi procurat segmina dentis,
Atque ebur inuigilat; multi, qua flumina nimbis
Auget hiems, uastum ut late trahat agmen aquarum
Alueus, et celsas euincant aequora ripas,
Palantes obeunt beryllum, prona fluenta
Quem procul internis a finibus aut adamanta
Detulerint; his glauca dehinc tornatur iaspis.
Nec minus et bacas alii prope marmora curuis
Excudunt conchis; pars rursum diuite cura
Herbosi lapidis uenas fodit; hique rubore
Suffusas blando quaerunt campis amethystos.
Horum diues enim tellus est Indica semper,
Et tali scrupo caespes tumet; amnibus autem
Fertilis inriguis crebro praelambitur ora;
Extendunt celsi uaga late brachia luci,
Et uernat nemorum semper coma. nunc tibi formam
Terrarum expediam, nunc carmine flumina fabor,
Nunc rigidos montes, nunc multae denique gentis
Absoluam populos. latera agris undique in Indis
Quattuor esse tene: coeant tot et anguli ab omni
Parte sibi, obliquae claudentes extima terrae,
Ceu species rhombo est. zephyri de partibus Indus
Gurgitis occursu fit cesae terminus orae,
Axe noti Rubri late salis obiacet unda,
Flumen item Ganges fit limes caespiti eoo,
Atque Lycaonia consurgit Caucasus arcto.
Aequore qua fuso laticem prouoluitur Indus,
Dardanidum gens est, ubi magnus sorbet Hydaspes
Delapsum summa saxorum mole Acesinen.
Tertius amnis item secat agri proxima Cophes,
In medioque Sabae sunt caespite; gens quoque Scodri
Propter agit, populique dehinc uelut ordine facto
Hylleum longas exercent uomere terras.
Gargaridae rursum: gens haec obnoxia Baccho,
Et glaebam sulcant, et ritibus orgia ludunt.
Hic Hypanis lateque trahens uaga terga Cymander,
Magnus utrimque modi dimittitur, Hemodique
Rupe procul fuluum prouoluunt fluctibus aurum;