Latin
Lines 47-94
Avienus, Periegesis 47-94
Not analysed yet
Sic diuersa fuit sententia, rite quis orbi
Limes haberetur. totum hoc circumlatrat aestus,
Et maris infesti moles ligat. una furenti
Natura est pelago, pelagi sed nomina mille,
Aequor ut innumeris terrarum admouerit oris.
Qua se blanda satis intendunt flabra fauoni,
Hesperium Oceano mare terras intrat ab alto.
Axe Lycaoniae rursum facis, atque ubi dura
Belligeratores nutrit tellus Arimaspas,
Nomine Saturni late iacet aequoris unda.
Hic densata sali stant marmora, pigraque ponti
Se natura tenet, numquam ruit effluus humor:
Mortuus hic Graio perhibetur gurges in usu
Denique, quod lento stupeat plaga salsa profundo,
Vel quod sole carens pars orbis taetra rigescat.
Vix hebes has oras ardor Titanius adflat,
Vix euecta dies inluminat, omneque late
Pingue tenebrosa caelum subtexitur aethra.
At qua prima dies rutilo sustollitur ortu,
Aureus et tremulas late rubor inficit undas,
Eoum pelagus: freta dicunt Indica ponti.
Propter Erythraei tenduntur dorsa profundi,
Aethiopumque salum diffunditur. hic notus aethram
Vrit, et hic aestu radiorum Phoebus anhelo
Arua coquit: sterilis regio est, et inhospita late
Aret humus, cassaeque solo torrentur harenae.
Oceanus sic cuncta uago complectitur aestu,
Vndique sic unus terras interminus ambit,
Innumerosque sinus cauat inlabentibus undis
Desuper: ex multis celebri sub nomine tantum
Quattuor infuso late sale terga dehiscunt.
Primus in orbe sinus uasti maris aequora gignit,
Gurgitis Hesperii: procul hic protentus in oras
Faucibus a Libycis aestum trahit, atque ubi laetam
Caespite sub pingui pandit Pamphylia glaebam,
Deficit, et curua sinuatur litoris ora.
Alter item est primo breuior, maiorque duobus.
Hic prolapsus aquas, boreali fusus ab alto,
Terga procelloso turgescit Caspia fluctu.
Hyrcanum hoc pelagus pars nominat. hinc duo rursum
Ora patent ponti: geminus sinus aequoris intrat,
Telluremque cauat, qua se notus axe tepenti
Erigit. horum unus uada longe Persica fundit,
Caspia conuersus procul in freta; porrigiturque
Quartus Arabs: tumet hic rapido per aperta fluento,
Euxinumque salum uidet eminus. en tibi rursum
Aequoris Hesperii tractus loquar: istius unda
Lambit terga soli, qua se uagus explicat orbis.