# Periegesis 776-818

Avienus, Periegesis, Lines 776-818. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/avienus/periegesis/776
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/avienus/periegesis/776

Pro quibus ingenti consistens mole per undas
Insula Taprobane gignit taetros elephantos,
Et super aestiferi torrentur sidera cancri.
Haec immensa patet, uastisque extenditur oris
Vndique per pelagus; latus autem protinus olli
Agmina cetosi pecoris, uaga monstra profundi,
Adludunt. feruent Erythraei marmora ponti
Tota feris: haec, ut rigidi iuga maxima montis,
Nubibus attollunt latus omne et terga tumescunt;
Instar in his rupis spinae tenor arduus adstat,
Molibus in celsis scrupus quoque creber inhorret.
A! ne quis rapidi subuectus gurgitis unda
Haec in terga sali lembum contorqueat umquam;
A! ne monstrigenis, hostem licet, inferat aestus
Fluctibus: immodici late patet oris hiatus
Quippe feris, antro panduntur guttura uasto;
Protinus haec ipsas absorbent fauce carinas,
Inuoluuntque simul mox monstra uoracia nautas.
Ogyris inde salo promit caput, aspera rupes,
Carmanidis qua se pelagi procul inuehit undas.
Regis Erythraei tellus hic nota sepulcro
Tenditur, et nudis iuga tantum cautibus horrent.
Persicus hinc aestus fauces hiat. insula rursum,
Si tamen in boream flectantur carbasa cymbae,
Icarus aerio consurgit uertice in auras,
Icarus ignicomo Soli sacra: namque Sabaei
Turis ibi semper uaga fumum nubila uoluunt.
Insulae in Oceani procursibus hae tibi tantum
Carmine sunt dignae. multas uehit undique pontus
Praeterea, paruas specie famaque carentis.
Pars Asiam, Libyam pars adiacet altera ponto,
Pars uidet Europam; non has tamen aut modus orae,
Aut interna caui commendat uena metalli.
Harum aliae duris reserant uix litora nautis,
Et scaber in multis scrupus riget; undique iniquus
Subrigitur uertex, et inhospita caespitis ora est.
Harum quis ualeat numerosa ut nomina fari?
Si uelit hoc ullus, uelit idem scire quot alto
Curuentur fluctus pelago, quot sidera caelo
Elucent flammas, quot robora proferat Ida,
Quantus harenarum numerus uerratur ab euro.
Carmine nunc Asiam formet stilus. incute doctam,
Phoebe, chelyn; totis Helicon adspiret ab antris.

---

Avienus, Periegesis. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVIEN%7Corbi%7C001.
