Latin
10.1 to 10.20
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 10.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero illud quale est, quod a quibusdam audivimus dici: ut illa vel ille, qui criminis peccatique consortes sunt, veluti in matrimonio conjugioque jungantur. Absit hoc a christiani oris eloquio. Serpentis est ista suggestio, ut illius quem occidit, etiam cadaver assumat. Nuntie simile est, si quis percussus graviter, extremo anhelet in One; et hunc terrenus medicus, si forte visitaverit, quia non posse vixere suspicetur, hortetur occidi? Simile est sine dubio quod dicitur: Inventus est frater, aut soror, concupiscentia! telo graviter vulneratus: huic cum sceleris sui nuptiae suadentur; quid aliud dicitur nisi occidatur, quia vivere aut evadere non poterit de hac plaga? Nescis fortasse, quae poena maneat desperantem? Ille nuntius Saulis mortis (II Reg. i, 2 seqq.) cum ad David venisset, et referret ei inimicum suum esse prostratum; David causam mortis inquirens audivit ah co, quod ipse nuntius illum suo gladio peremit, addens el dicens; Quia videbam quod ictu illati in se vulneris non erat victurus (Ibid. ,10); quem David statim morte damnavit; cum percussum ab hostibus desperasset esse victurum, et eum sublata spei fiducia jugulasset. Quin immo more Davidico scindantur vestimenta cordis el pectoris: flebilis vox tollatur in planctum: doceatur lamentum Israeliticus populus, id est plebs ecclesiastica, et dicat: Subleva lapides tuos super altitudines tuas, ei cogita de interfectis tuis, quomodo ceciderunt potentes in praelio. Non nuntietur hoc in Geth, neque praedicetur in viis Ascalonis, ne forte laetentur filiae alienigenarum et exhilarentur filii incircumcisorum (Ibid. 19, 20); et reliqua, quae continentur lamenti ipsius edicto; et dicat, ant loquatur: ecce prohibetur ne in terminis Geth, neque in finibus Ascalonis, hoc est, in notitiam saecularium sive hominum mundanorum, casus fratris vel ruina seminetur: et nos passi sumus, non solum ipsam quam incolit civitatem, sed etiam totum orbem famae ipsius desperatione compleri?