Latin
11
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed praetermissis his, plangatur defunctus, sepeliatur mortuus; id est, partim nostro labore, partim verecundiae suae confusione peccatum ejus celetur, et auferatur e medio. Nos autem consolationis linteamina et coelestis spei pigmenta tribuamus: ipse autem intra sepulcrum secreti sui, confusus peccati pudore contineat se; ibi conscientiae suae verme laceretur, qui totas in co putredines peccatorum consumat, donec nullum ex se fetorem famae turpis emittat. Nonne sic beatus Tobias veniam misericordiae coelestis emeruit, mortuis in captivitate fratribus tribuens sepulturam? credo, lapsis sub mundialis principis dominatione suadens insinuansque poenitentiam (Tob. i, 18; ii, 9). Et nos ergo, secundum quod meretur, corpus illius contegamus. Ecce exiit propheta de Hierusalem (III Reg. xiii, 1 seqq.) ,hoc est, de domo Domini adversus Bethel quae fornicabatur a Domino, id est, mundi istius civitatem; cui praeceperat Dominus, ne de cibo ejus gustaret aut potu. Sed qui per pseudoprophetam, id est, per spiritum fornicationis, deceptus est ab iniquo, cecidit in potestatem Iconis ac sortem, qui rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. v, 8). Qui tamen juxta cadaver ejus assistit, ut nisi fuerit ad Ecclesiae sinum et sepulcrum portatum, in cibum ei escamque proficeret. Sed nos vel pseudoprophetae imitemur officium; et eum quem percussit diabolus, debito omnibus honore tumulemus. Solet Christus de tali sepulcro mortuos suscitare: tantum ne cadaver ejus devorandum feris aut alitibus, id est, vitiis sive hominibus saeculi relinquamus. Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare, qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam poenitere dignatus sit, dicens in prophetia Pharaonis: Brachia regis AEgypti contrivi; et non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad comprehendendum gladium (Ezech. xxx, 25).