# Liber De Reparatione Lapsi 12

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/12

Salomon ille mirabilis, qui meruit adsistrici Dei (Sap. ix, 4), hoc est, Sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et vinculo libidinis illaqueatus, etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitico idolo fabricavit (III Reg. xi, 17). Sed qui per prophetam culpam erroris agnovit, numquid misericordiae coelestis extorris est? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lege poenituisse, neque misericordiam consecutum. Audi ergo, frater. Poenitentiam ejus quae non scribitur publicis legibus, fortasse ideo acceptabilem aliqui dicant, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit. Veniam autem ex hoc consecutum esse cognoscimus; quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae sum in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia: veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri. Synagoga illa Core, cum pro ausus sui temeritate terrae hiatu viva fuisset absorpta; arulae tamen eorum in quibus ignem succendebant alienum, a Domino circumdari jubemur altario (Num. xvi, 37), ob hoc quia sanctificatae fuisse dicuntur: quas nos animas eorum esse sentimus, in quibus adulterinae flammae calorem praesumpta libertate susceperant; et ideo vivi deglutiuntur; arulae vero eorum perire prohibentur; sicut etiam Apostolus dicit: Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum camis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (1 Cor. v, 5). Considera ergo, frater, quam paucis tribuitur, ut de amphitheatro mundi istius, ubi cum feris, hoc est, cum vitiis depugnatur, immaculati a peccati morsu membra liberent sua. Quod expertus ille dicebat: Ne tradas bestiis animas conflentes tibi (Psal. lxxiii, 19). Sed quia jam dudum est, quod tecum sermocinantur, cavendum est nobis ne offendat te nostra verbositas. Unde etiam ad te cujus causa haec diximus, stylum vertimus.

---

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml.
