Latin
13
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 13
Unproofread scanNot analysed yet
Quid me refugis, frater? Quid te magis consortio mundialium hominum credis? Illi fortasse rideant culpam tuam; ego plango, et si commori necesse erit, optabo. Quid erubescis praesentiam nostram? Similis nobis causa est, quia ct ego in tuo negotio pudore confundor. Rasit, ut video, Ammonitius rex (II Reg. x, 4 seqq.) militibus David, hoc est, ministris Christi, dimidium barbae et tunicas eorum usque ad inguina praecidit: id est, sustulit ab eis iu dimidietate barbae virilem speciem, et effeminari eos per delectabilem viliorum novaculam fecisse monstratur. Dimidia autem barba tibi rasa est, quia uno vitio, si quid boni in Dei virtutibus gesseras, perdideris: dimidia et tu rasus es barba, quia si volueris reliquo vitae tuae tempore quod tibi superest laborare, concrescet. Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelavit. Sed et super hoc spes. Sedeamus in Hiericho, donec crescant barbae nostrae: id est, simus opprobrium et ignominia meliorum et efficiamur anathema omnium, sicut in Hiericho Israelitico populo fuit, donec barbarum species nobis, hoc est, virtutum incrementa nascantur. Crede mihi, quia regi nostro dolebit injuria, ulciscetur nos milites suos, quibus in dehonestatione sua fecit ista inimicus. Abfuit paulisper a conspectu nostro rex noster David; et ideo victi ab inimicis, partem agri plenam lenticula rubicunda quae est verecundiae nostrae et delicatae castitatis forma, confregimus. Sed jam ubi recordationem peccati rex noster oculis nostri cordis aperuit, stemus, ut vel illud quod residuum esi, id est, reliquum vitae nostrae tempus defendatur, ut salvum sit. Ne, quaeso, te persuadeat quisquis ille dicat tibi, ut secius hoc in conjugium vertas, ac de crimine matrimonium voces. Nolo offensam Dei provoces, atque multiplices. Si enim ut vocatur in culpam, quod furtive ac cum timore persuasit libi inimicus, quomodo merebitur veniam, quod veluti insultans Deo et ejus judicio, publice tibi coeperis vindicare? Imitare illum Amnon Davidis filium (II Reg. xiii, 15 seqq.) ,qui cum in sororis suae stuprum illicita flamma caluisset, postmodum eam magis exosus est, quam antea amaverat; et pro hoc facto occisus est a fratre, quia agnita culpa erroris non mansit in crimine, sed materiam ipsius peccati vehementer exosus est. Unde etiam suspicamur Davidem ei non fuisse commotum, quia cito vidit eum poenitentiam recepisse; et id, per quod unius horae spatio deceptus est, statim cum impatientia odisse, cl virtute poenitentiae disrupisse ejus laqueos. Qui vero captus est in rete vitiorum, et patienter inimicis suis, hoc est, venatoribus acquiescit, donec etiam recludatur in cavea, et ibi longo temporis spatio saginetur ad pompam; tum maxime principalibus saeculi, cum occisus fuerit, placiturus est. Donec muscipulam fornicationis evaseris, non te ebrietatis laqueis credas, per quos animos irati Absalonis incurras (Ibid. ,28); quia luxuria atque ebrietas, quaedam sibi in vitiorum nativitate germanitas est.