Latin
16
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 16
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur, frater, adhuc jacentem te torpor delectat? Surge, quia medicus advenit, qui dicit secandas esse putredines peccatorum, et post haec curandam plagam ipsius cicatricis. Quid expavescis? Quid refugis curam? Qui hastam …licam quae sexcentorum siclorum pondere praegravatur (I Reg. xxii, 7), nequaquam veritus es; cur subterfugis cultellos evangeliei ferramenti? Qui ignem inimici flammasque perpessus es, cur ignem Domini, hunc quem venit mittere in terram (Luc. xii, 49), qui consumet fenum, et stipulam, et ligna (I Cor. iii, 12), formidas? Abscinde a te putrem consuetudinis voluntatem: ure renes tuos et cor tuum; damna inimicam tuam corporis spectem, per quam aut ipse deceptus es, aut alios decepisti. Horreant exinanita membra jejunio, et cilicium quod sordida ratione pollueras, pro tegmine habere consuescas; ut cum attactus ejus atque asperitate compungeris, semper peccatorum morum stimulos recorderis. Timet in te vitulum luum Moyses (Exod. xxxii, 20), per quem luxuriatus es in cremo; id est, carnem tuam legis ac jejunii disciplina conficiat, ut ad nihilum redacta tenuetur. Legisti, credo: Irascimini, et nolite peccare (Psal. iv, 5). Ita et tu irascere peccatis tuis, ut ultra non pecces. Praeveni ultricis gehennae saeva tormenta, et ipse tibi tortor exsiste; ut cum venerit, nihil uveniat, quod in te possit punire inimicus. Si venerit passionis occasio, memento qualiter tibi sub Regis tui praesentia dimicandum sit, ut culpam emendare possis desertoris et refugi. Si vero forsitan defuerit hujus felicitatis occasio, ipse tibimetipsi tuus poteris esse persecutor; ut, sicut Apostolus dixit (Rom. xii, 1), per omnem mortem constituas te Deo. In gredere monasterii tui carcerem; et tenebras solitudinis quibus ad lucem perditam revoceris, exquire. Sit tibi fames pro gula, sitisque pro flamma; ut manu carnificis voluntatis, per abstinentiae poenam costarum compago nudata visceribus sit; et pro supplicio ignis internas ossium medullas durae sitis depascat incendium. Sit tibi vigilia velut officiorum custodia pullicorum; ac sicut catena rigentis ferri, sic duriori consuetudine et lege constrictus, sub imagine martyrii veniam misericordiae caelestis exspecta. Eia, eia quid dubitas? Scalam illam Jacob (Gen. xxviii, 12) unde lapsus es, dum velis ascendere, adhuc posita nondumque subtracta est: et licet in ruina tua omnia membra colliseris, tamen iterum conare ascendere: et donec venias ad illum gradum unde cecidisti, fortiter te serva atque custodi; quia licet lubricus sit omnis ascensus, tamen ille cito vergit ac dejicit in profundum.