# Liber De Reparatione Lapsi 19

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/19

Donec ne opus Babylonis regis imiteris (Dan. v, 2 seqq.), ut in phialis templi dominici vinum perditionis potare debere te credas, et hoc coram diis luis, Venere, Marte atque Mercurio, id est, fornicatione, vel avaritia, vel furore; quia scriptum est: Furor hominis incontinens est (Job. xxxi, 11, juxta LUX), et alibi: Avaritia, quod est idololatria (Ephes. v, 5). Non enim potestis solam in pecunia avaritiam computare; quia vel maxime avaritia in libidine esse sentitur, cui numquam linis imponitur. Quia vero phialae in templo Domini virgines nuncupentur, Propheta nos docet dicendo: Triticum juvenibus, et vinum suave olens virginibus (Zach. xi, 17, sec. LXX); ac si cui vini liquor infunditur, quid nisi phiala nuncupetur? Velim siquidem a peritioribus edoceri, ex qua Scripturarum auctoritate nubere corrupta suadetur; cum beatus David nec concubinas suas quas filius turpi coitu maculavit, postea nubere aut viros habere permiserit (II Reg. xx, 3). Nonne viduas eas, praestans illis substantiam, usque in finem servavit? Non vult David, hoc est, Dominus Christus, ut in conspectu ejus ab alio viro habeatur uxor ejus. Denique illam filiam Saul quam (II Reg. iii, 13 seqq.) ad tempus in persecutione perdiderat, postmodum sibi poposcit reddi atque restitui; et licet fuisset etiam alteri copulata, tamen ei aufertur, et illi cujus prius erat, destinatur. Polluisti uxorem David: ne ulterius hoc praesumas; sed sicut ille fecit qui eam acceperat, flens ac lugens redde atque restitue.

---

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml.
