# Liber De Reparatione Lapsi 21.26-43

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, 21.26 to 21.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/21.26

Sed fortasse dicas: Agnita stupri causa, vir ejus eam dejecit ac repulit. Fallis te, fratrer, quia per Prophetam ipse proclamat: Quis liber repudii matris vestrae quo eam dimisi? (Isai. L, 1.) Et alibi: Numquid qui cudit, non resurget? aut avertens non convertatur? Quare non poeuitet populus meus a malitiis suis, et detenti in propositione sua maligna, noluerunt reverti ad me (Jerem. viii, 4, 5)? Ecce propheta ex praecepto Domini meretricem duxit uxorem (Ose. i, 2 seqq.); et tu dicis animam ad perditionem a Deo esse projectam? Sed nec ego contradico huic conjugio, si potes talem fructum ex hoc matrimonio procreare, qualis processit de Bethsabee atque David, quem Dominus per prophetam Dirigiam, hoc est, in verbo Domini, nuncupavit (II Reg. xii, 25), qui inter homines dictus est Salomon, hoc est, Pacificus, et universi orbis, id est, totius hominis tenuit principatum. Talis filius nascitur ex poenitentia: talem parturiunt gemitus et lamenta plangentium. Denique ipse beatus David, cum in adolescentia sua cum adultera deprehensus sit, iu senectute cum virgine invenitur (III Reg. i, 1 seqq.); ut intelligamus, quia post peccatum longa castitas imitatrix est virginitatis. Sed et tu imitare Davidem, ut quam habuisti in corruptelae vitio collegam, habeas in poenitentiae labore consortem: non ut conjuncti poeniteatis, sed ut separati ad alterutrum, unum opus agendo jungamini; quia fumantem adhuc de incendio titionem, cito vorax flamma comprehendit.

---

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml.
