# Liber De Reparatione Lapsi 23

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/23

Et tu ergo lava stolam tuam in fonte lacrymarum: fortasse poteris byssum castitatis imitari. Quid si donaverit tibi purpuram, et tu pro nomine ejus succum tui cruoris effundas? Coccum autem abundare tibi poterit, si erubueris in iis quae antea gessisti. Nec deerit tibi hyacinthus, si livere obcalueris corpus tuum, et iu servitutem redegeris (I Cor. ix, 27). Ac sic cum his coloribus fortasse poteris in tabernaculum Domini misceri quandoque. Hoc, dilectissime frater, tui amore et dolore compulsus, etiam supra vires meas possibilitatemque tentavi. Tu habebis in die judicii duplicem poenam, si velut aspides surdae, incantationis nostrae verba respueris (Psal. lvii, 5); aut spernendum credideris, aut rogantis verbum, aut monentis consilium, aut dolentis affectum, Jesus Christus Filius Dei sublata tibi por invidiam diaboli, in duplum tua bona restituat; sicque reconcilieris Domino, ut etiam pro nobis qui amici tui sumus, intervenire merearis in Domino nostro Jesu Christo. Amen·

---

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml.
