# Liber De Reparatione Lapsi 4

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/4

Imitare patriarcharum opus (Gen. xxxiv, 25 seqq.), qui stuprum sororis suae in alienigenarum manus incidentis, non solum horruerunt, sed etiam vindicaverunt. Require tamen, qui ultores fuere peccati. Nonne Simeon atque Levi? Et tu ex tribu Levi es, qui ecclesiastico servis officio. Simeon autem obauditio interpretatur. Et tu ergo, qui obediens fuisti Deo, inobedientem animam liberare aut vindicare cur cessas? Anima autem fratris tui, soror tua est; quam si passus fueris inter alienigenas servire, peccabis. Sed dicis fortasse, Levita est iste qui cecidit: non ei remedii potest medicina conferri. Erras, frater: recurre ad scholam Medici. Ecce in secundo loco, id est, Exodi libro, ubi totius plaga populi vulnusque describitur, etiam Levitae peccasse referuntur; qui priores ad correptionem legislatoris emendati esse perhibentur; et non tam in eis peccati crimen arguitur, quam velox conversio in poenitentiae celeritate laudatur (Exod. xxxii, 1 seqq.). Cujus rei etiam in Ezechiele meminit Dominus noster, cum dicit de Levitis: Qui primi exierunt a me, cum errasset Israel (Ezech. xliv, 10). Ipse quoque pontifex ad suggestionem populi idolum fabricavit: pro quo orationem fecit Moyses, hoc est, fraterno liberatus est auxilio. Sed dicis fortasse, beatissime: Adhuc nec Levitae sanctificati erant, nec pontifex consecratus, cum istius mali crimen admissum est. Non contradico perspicacis tuae, quam ex Scripturarum voluminibus concepisti. Tamen sic possem respondere tibi secundum apostolicam sententiam, qua loquitur ad Hebraeos (Hebr. vii, 9, 10); quia in Abrahae lumbis latens Levi decimas Melchisedech dedit, et accepit. Aut ipsi Aaron quid tibi minus videtur fuisse de pontificali honore vel gradu, cum AEgyptum signis percussit horrendis, et egrediens nocte cum populo, sanctum celebravit pascha? Scimus autem quia sine sacerdote pascha non poterat celebrari.

---

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml.
