Latin
5
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed intermissis his, interrogare te volo: Quid erat Aaron, cum adversus Moysen invidiae livore percussus, juncta sibi Maria, murmuravit (Num. xii, 1, 2)? At dicas fortasse, minus est invidia quam fornicatio. Lege ergo beatum Apostolum, qui dicit: Neque fornicarii, neque invidi, neque maledici, neque avari, neque detractores regnum Dei consequantur (I Cor. vi, 9). Vides ubi velut aequalia sibi similiaque junguntur, quae ad coelorum regna non subeunt? Adverte cujus poenae sententiam mereatur invidia, per quam prophetissa Maria lepra percutitur (Num. xii, 10): cujus etiam avaritia, pro qua Giezi Elisaei minister simili sorte damnatur (IV Reg. v, 27). Tu vero, qui avarum non detestaris, qui invidum …on refugis, qui detractorem raptoremque non devitas, fornicatorem ad tempus fratrem revertentem aeternae mortis poena condemnas? Nec ideo hoc dicimus, ut peccandi frena laxemus. Advertat quisquis hoc legerit, quia non viventibus loquimur, sed mortuum consolamur. Denique resurgat; et videbis, quod slatim ei trademus Psalmistae versum dicentis: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolatu sunt (Psal. xxii, 4). Accipiet virgam correptionis, et baculum qui sustentare possit infirmum. Ita autem intelligamus Apostoli dictum, quod neque invidi, neque fornicatores, neque aliena appetentes regnum Dei possidebunt; id est si quem in hoc vitio tempus accersionis invenerit; quia alibi Dominus dicit: Unumquemque in viis suis judicabo (Ezech. xxxiii, 20). Et ipse Apostolus ait: Quales aliquando fuerint, nihil mea interest (Gal. ii, 6). In epistola sua beatus Jonnnes orare mandat pro fratre, qui non habet peccatum usque ad mortem (I Joan. v, 16), id est, non usque ad extremum vitae suae finem peccatorum suorum mala fuerit secutus. Nam de Levitis quod superius dixeras, non eos fuisse sanctificatos, cum peccatis fuere polluti: quid libi videtur illud quod scriptum est in beati Esdrae libris (I Esdr. x, 18), ubi reversi de captivitate Babyloniae, et restructis nuper templi Dominici fundamentis, non solum plebs vulgi, verum etiam familia sacerdotalis, et illius Jesu magni, invenitur iu mulieribus alienigenis, hoc est, Syris et Idumaeis et Moabitis et Ammonitis esse permixta? Qui tamen omnes peccato eodem, accipientes consilium Esdrae, et recedentes a mulierum alienigenarum consortio, caruerunt. Unde vides quod sicut peccati contagione maculamur, ita expulsione ejus abluimur.