Latin
7
Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ne spernas, quaeso, fratrem defunctum: filius est Sunamitis sterilis (IV Reg. iv, 20), id est, Ecclesiae: ex repromissione natus est iste qui mortuus est. Quondam enim nativitatem ejus secundo Abrahae Dominus in Isaac semine spopondit atque pollicitus est (Gen. xxii, 15; Hebr. xi, 18); cujus caput in messe calore percussum est, id est, principale mentis ejus inter ipsam spei libidinis flammam concaluit. Currat ad Elisaeum mater ejus; id est, sollicite plangat Ecclesia: resurget enim, si fideliter hoc speraverimus a Christo. Et tu, beatissime, in defuncto fratre opus imitare Elisaei: manus manibus, pedes pedibus, os ori compone. Primum, ut compatiaris ei qui mortuus jacet; neque elatus integritatis tuae triumpho superexcrescas cum, aut superextendas te ei, quem repentina mors rapuit; sed imitare Apostolum, qui dicit: Timeo ne humiliet me Dominus Deus meus apud vos, et lugeam muttos ex eis qui ante peccaverunt (II Cor. xii, 21). Appone praeterea oculos tuos oculis ipsius, ne in perditionem sui ulterius evagentur: os illius, ne confabuletur iniqua: manus illius, ne operentur adversa: pedes illius, ne vagentur in turpibus. Et sic, cum pro custodia sui membris illius membra tua fuerint copulata, non solum peccandi ulterius spatium non habebit, verum etiam spem capiet resurgendi; ut qui peccati frigore mortuus est, consolationis tepore revocetur ad vitam. Memento autem, ut omnes a conspectu ejus ejicias: nullus videat, nullus in medio sit, nec qnisquam sibi visionem ejus de propinquitate prae…mat. Quid dico propinquum? si mater illa carnalis sit, nec ei aditus detur intrandi. Sic enim Elisaeum in Sunamitis filio (IV Reg. iv, si), sic Dominum nostrum in principis filia (Matth. ix, 25), sic beatum Perrum in Porca vidua fecisse cognoscis (Act. ix, 40). Valde enim debet s…cretus et solitarius locus mortuo in peccatis homiai praeparari, ubi nihil capiatur amplius, quam medicus et cadaver.