# Liber De Reparatione Lapsi 8

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/liber-de-reparatione-lapsi/8

Ne, quaeso, beatissime, percussum fratrem, et aliquando nobis placitum relinquamus, inermem quem invenit inimicus. Defuit ei lorica Justitiae (Ephes. vi, 14; II Thess. v, 8), galea spei ac salutis, et gladlus spiritus, quibus armantur milites Christi. Curetur, rogo, quia adhuc palpitat; et revertatur ad pugnam. Nonne Ille egregius et fortis David, qui in adolescentia sua gigantem mirae magnitudinis superavit, postea mulieris inepta nuditate superatur? (I Reg. vii). Qui mox ut prophetae vocibus (II Reg. xii), quod peccasset, agnovit, statim ad poenitentiae malagma confugiens, cicatrices criminum confessionis satisfactione sanavit. Sed nec sic quoque cum impugnare destitit inimicus. Nam et postea eum, populum numerando (II Reg. xxiv, 1), peccate persuasit; et pene telo gigantis occidit (II Reg. xxi, 16, 17), nisi eum Abisai frater Joab principis militiae interposita auxilii sui tuitione liberasset. Unde etiam, credo, ipse in psalmo lxx dicit; Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. lxxxii, 2). Et alibi … Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. cxxviii, 1). Sed qui dicis, Non flat ejus memoria, quia turpi peccato se ipsum jugulavit; require primum, frater, utrum iste qui cecidit, in pugna invenitis, an in domo fuerit vulneratus: quia plus quidem misericordiam meretur quem in certamine hostis percussit, quam ille quem dormientem latro confoderit. Ego illum certe In praelio vidi constitutum: pugnabat cum scuto jejunil adversus illecebras gulae: pugnabat cum taciturnitatis lorica contra detractionis jacuta et reliqua tela maledicta; sed in illo loco in quo securiorem se arbitrabatur esse, percussus est. Sicut enim Asael, frater Ille Joab principis militiae David, qui velox sicut cervus a Scriptura esse perhibetur (II Reg. ii, 18, 23). oh hoc, credo, quod incolnquinati corporis puritas donum ei velocitatis indulserat (Corpus enim (Sap. ix, 15) quod corrumpitur, aggravat animam) ab eo quem persequitur, Abner, de cuspide lanceae in renibus refertur esse percussus. In quo loco membri, vitium fornicationis poni, nullum puto esse qui dubitet. Sicut niam ipse Abner a Joab fratre ejus postmodum in inguine percussus esse perhibetur (II Reg. iii, 27); quia fornicationis forma non alibi quam in inguine merebatur interfici. Numquid autem Asael consolationem fratrum non meminit, quem ita lotus Davidis planxit exereitus? aut de libro vitae deletus est, id est, de memoria Dominicae lectionis? Sic scriptura non obliviscitur, ut etiam velocitatis ejus quam ante mortem habebat, faciat mentionem, cum dicit; Velox erat sicut cervus; id est, qui non solum perspicacia mentis, inimici laqueos evitabat, verum etiam serpentium, hoc est, adversariarum virtutum interfector exstitit.

---

Bachiarius Monachus, Liber De Reparatione Lapsi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp379/tmp379/tmp379.tmp379.opp-lat1.xml.
