Latin
1
Bachiarius Monachus, Professio Fidei 1
Unproofread scanNot analysed yet
Omne quod fuit, ipsum quod erit; et non est omne recens sub sole (Eccle. i, 9, juxta LXX). Et iterum Apostolus: Omnia haec in figuram nostri contigerunt (I Cor. x, 0): quod praesentis rei probatur effectu; cum gesta olim evangelici sacramenta mysterii, iterum aetatis nostrae temporibus renovata celebrentur. Ecce nunc, quantum intelligimus. Christus a Samaritana aquam postulat, cum beatitudo tua fidem a nobis requirit. Suspectos nos, quantum video, facit, non sermo, sed regio; et qui de fide non erubescimus, de provincia c confundimur. Sed absit, beatissime, ut apud viros sanctos macula nos terrenae nativitatis inficiat. Nos patriam etsi secundum carnem novimus, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16), et desiderantes Abrahae filii fieri, terram nostram cognationemque reliquimus (Gen. xii, 1). Hoc autem ideo dicimus, quia sicut Samaritanis, sic nobis non creditur a Judaeis, eo quod cujusdam haeresis macula solum nostrum originale perstrinxerit: sic praesidentum quorumdam sententia judicamur, quasi liberi esse ab erroris deceptione nequeamus. Dictum est similiter quondam ab incredulis: A Nazareth potest aliquid boni esse (Joan. I, 46)? et tamen inde Christus processit. Numquid, rogo, Apostolorum merita unius perfidia avaritiaque mutavit, qui, non dicam de eadem regione, sed eorum processit e latere? Numqnid patriarcharum vitam fratrum culpa turpavit? Numquid prophetarum oracula, pseudoprophetarum commenta falsarunt? Core illo Levitico in baeresim declinante, numquid reliqua cognatio ex hac stirpe descendens, maculam ex propinquitate contraxit? Pontificis filiis ignem offerentibus alienum, germani eorum sacerdotali funguntur officio, et inculpatos se a crimine fratrum ministerii sui honore testantur. …Nicolao diacono in haeresim declinante, gloriosa collectorum fratrum in virtutibus Dei opera refulserunt. Crimen nobis regionis intenditur. Quisquis hoc dicit, legat Christum (Joan. viii,48): in qua provincia, non solum haeresis, sed idololatriae criminibus servierunt. In domo profani et sceleratissimi Achab Abdias servus Domini inventus est, qui corporibus prophetarum meruit copulari. In Sarepta Sidoniae, inter Chananaeorum scelestissimum genus, vidua fidelis reperitur, et prophetarum hospita eligitur. Magister idololatriae et caput haeresis Balaam, ut Christum praedicaret, admissus est. Job ex Esau profani et infidelis stirpe descendit. Ruth cognata generis Christi, Moabitis esse describitur, cujus origo in aeternum ab Ecclesiae foribus abdicatur. Abraham caput fidei de Chaldaeorum stirpe descendit, quibus vernacula et naturalis magicae artis impietas est. Magis Christum adorantibus, vetera errorum non imputantur opprobria. Moysi AEgyptiorum artibus erudito prophetalis spiritus gratia condonatur. Jam in Christo renatis terrenae provinciae error ascribitur?