# Professio Fidei 2.21-41

Bachiarius Monachus, Professio Fidei, 2.21 to 2.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/2.21

Ille, qui una tantum nocte Christum viderat, ait contribulis suis: Numquid lex nostra judicat hominem, niti prius audiat qum agit (Joan. vii, 51)? Et hi qui tot annorum Domini sectatores sunt, prius judicant, quam id unde judicant, audiant atque cognoscant? Si ante cognitionem promenda est sententia, cur legislator praecepit (Levit, xiv, 36 seqq.) ne antequam introeat sacerdos, et videat domum quae cariosae vel tinnientis lepra haeresis scindatur, immunda judicetur? Ne, quaeso, beatissime frater, male de provincia sentiatur. Non latet enim perspicaciam tuam, quia cum in adventu arcae Dominicae Dagonis caput in centum partes cum utrisque pedibus comminutum sit, spina ejus integra superfuisse describitur (I Reg. v, 4, sec. LXX), Nos enim Dagonis caput sive pedes, membra mundi, id est, orientem et occiduum esse sentimus; in quibus partibus sub praesentia legis omnis errorum contrita perversitas est. Tuum sit enim judicare, quae sit medietas spinae, in qua adhuc nodorum compago dissoluta perdurat. Ut quid, rogo, quaeritur provincia mea? Peregrinus ego sum, sicut omnes patres mei (Psal. xxxviii, 17). Verumtamen si magnopere quaeritur, ubi natus sim, accipiatur confessio mea, quam in baptismi nativitate respondi: non enim mihi patria confessionem, sed confessio patriam dedit; quia credidi, et accepi (Matth, xxi,22). Nec me offuscet Samaritana conditio; quia Christum interrogatus ad puteum credidi, et purgatus a lepra infidelitatis agnovi. Verumtamen quia apostolicae eruditionis instituta nos commovent [An. commonent] (1 Pet. iii, 15), ut omnibus poscentibus nobis rationem de fide et spe quae in nobis est, proferamus; non moremur fidei nostrae regulam beatitudini tuae, qui artifex es ipsius aedificii demonstrare.

---

Bachiarius Monachus, Professio Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp378/tmp378/tmp378.tmp378.opp-lat1.xml.
