# Professio Fidei 5

Bachiarius Monachus, Professio Fidei, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bachiarius-monachus/professio-fidei/5

Diabolum non ita factum sentimus, ut diabolus est, nec propriam habuisse naturae suae genus, ut diabolus nasceretur, et hoc cognomen meritura dedisse, non Deum: nec ingenitum esse, quia Deus non est; nec factum esse diabolum, quia Deus malum non fecit, sed angelum bonum factum, sicut Scriptura demonstrat: Per bonum operatum est mihi omnem concupiscentiam (Rom. vii, 8). Malum enim angelum fuisse sic credo, ut Apostolus dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet (II Cor. xii, 7). Et alibi: Nisi venerit refuga et discessio (II Thess. ii, 3). Ergo qui nunc refuga est, fuit aliquando intuitu Creatoris, et in illa gradus sublimitate quae scripta a prophetis, cum dicitur: Et tu eras consignatio similitudinis, et corona decoris (Ezech. xxviii, 12), et reliqua; et alibi: Quomodo de coelo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isai. xiv, 12). Hunc boni et mali capacem dicimus accepisse ex factore naturam, immortalitatis gloria et honore circumdatum; accepisse etiam scientiae dignitatem; qui elatus in superbiam, suum credidit esse quod non erat; quoniam qui eum fecerat, Dominum non videbat. Ego sum, inquit, et non est alius praeter me (Isai. xlvii, 12). Inde terrae deputatus est et cineri, ut scriptum est: Quid superbis? terra et cinis (Eccli. x, 9), et, Initium peccationis superbia (Ibid., 15). Qui tartaro et igni perpetuo deputatus, perennis est poenae, non immortalis vitae. Credimus omnem creaturam Dei quae ad usus ciborum a conditore concessa est, bonum esse, sicut et factum est: Et vidit Deus, quia bona sunt valde (Gen. i, 30, 31). Sed ab his ad tempus abstinere, non pro superstitione religionis neque abominatione creaturae Dei, sed pro continentia carnis, utile esse sentimus secundum Apostoli consilium, qui dicit: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. xiv, 21); atque cum libuerit, uti; et cum delectaverit, abstinere, in hominis potestate consistere. Conjugia probamus, quae Deo auctore concessa sunt: continentiam in ipsis praedicamus; virginitatem, utpote egregium germen, et ex effeta trunci radice procedens, extollimus et miramur. Justorum peccatorumque distantiam, non ex conditione creatoris, sed arbitrio credimus accedere voluntatis. Poenitentiam peccatorum plenissima fide suscipimus, ac veluti secundam gratiam suspicamur, sicut Apostolus ad Corinthios dicit: Volui per vos venire, ut secundam gratiam habeatis (II Cor. i, 15).

---

Bachiarius Monachus, Professio Fidei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp378/tmp378/tmp378.tmp378.opp-lat1.xml.
