# Sermones Fideles 1.1.1-6

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.1-1.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.1

ILLUSTRI ET EXCELLENTI DOMINO
GEORGIO DUCI BUCKINGHAMIAE,
SUMMO ANGLIAE ADMIRALLIO
Honoratissime Domine,
Salomon inquit, nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi, neque dubito, quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros. Etenim et fortuna et merita tua praecelluerunt, et videris ea plantasse, quae sint duratura. In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere. Eas autem auxi et numero et pondere in tantum, ut plane opus novum sint. Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meae erga illustratissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illius praefigam, tam in editione Anglica quam Latina. Etenim in bona spe sum volumen earum in Latinam (linguam scilicet universalem) versum posse durare, quamdiu libri et literae durent. Instaurationem meam regi dicavi, Historiam Regni Henrici Septimi (quam etiam in Latinum verti), et portiones meas Naturalis Historiae principi. Has autem Delibationes illustrissimae dominationi tuae dico, cum sint ex fructibus optimis quos gratia divina calami mei laboribus indulgente exhibere potui. Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.
Illustrissimae dominationis tuae servus devinctissimus et fidelis,
FR. S. ALBAN.
I. DE VERITATE
1. Quid est veritas? inquit Pilatus derisor, nec praestolari voluit reponsum. Certe sunt qui cogitationum vertigine delectantur, ac pro servitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes. Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae. Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen vocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec voluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo. Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae. Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet. Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime spendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii voluptatem semper auget. Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes? Patrum unus magna cum severitate poesin appellat vinum daemonum, eo quod phantasiam vanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit. Veruntamen non est mendacium mentem pertransiens quod officit, sed mendacium quod a mente imbibitur, nempe eius generis de quo ante diximus. Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
