# Sermones Fideles 1.1.11

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.11

2. Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus. Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa. Numnam pax, Jehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectae et partes. Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines. Uterque excessus vitandus. Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita. Hoc vero plurimis videri possit triviale quiddam, in quo quis actum agat. Verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, maiore etiam consensu reciperetur. In hac re consilii nonnihil impertiri visum est pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent per duo controversiarum genera. Primum est cum controversiae materia levior est, nec tanta contentione quanta circa eam excitatur digna, contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et elegantere notum est ab uno ex Patribus, tunica Christi inconsutilis fuit, ac vestis ecclesiae versicolor. Unde praecipit, In veste varietas sit, scissura non sit. Differunt enim haud parum inter se unitas et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controversiae pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem et obscuritatem redacta est; adeo ut ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida. Videmus quandoque fieri ut quis doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se litigantes audiat, atque perspicue advertat eos idem re ipsa sentiri et in unum convenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest, annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et novit, nos homines fragiles in aliquibus de quibus controversiam movemus idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere? Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae. Creant sibi homines oppositiones quae revera nullae sunt, easque in nova vocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et invariabilia ut, ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controversiarum, ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt. Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit. Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus. Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar: adhaerare sane possunt, incorporari non possunt.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
