# Sermones Fideles 1.1.114-158

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.114-1.1.158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.114

2. Prudentia quae sibi uni sapit in plurimis eius ramis res sane depravata. Assimilanda sapientiae soricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam; sapientiae vulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi; sapiantiae crocodili, qui lachrymas emittit, cum devorare cupit. Verum illud imprimis observationem meretur, quod huiusmodi homines qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) sui sunt amantes sine rivale. Saepenumero infortunati sunt: cumque sibi per totam vitam sacrificaverint, in exitu sacrificant inconstantiae fortunae, cuius alas sperabant se pulchre illa sapientia sua praescidisse.
XXIV. DE INNOVATIONIBUS
1. Sicut partus recens editi informes sunt, sic videre est in novis institutis, quae sunt partus temporis. Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant. Malum enim in natura humana naturali motu fertur, qui processu invalescit. At bonum, ut fieri amat in violentis motibus, in primo impetu fortissimum. Certe omnis medicina innovatio est, et qui nova remedia accipere nolit, nova mala expectet. Novator enim maximus omnium tempus. Quod si tempus decurso solo res in peius ferat, prudentia vero et industria eas in melius restituere non contendant, quis tandem erit finis mali? Hoc concedi prorsus debet, quod consuetudine firmatum est, etsi minus sit modum, aptum esse tamen temporibus, quaeque uno quasi alveo fluxerunt, foedere quodam coniuncta esse, ubi contra nova veteribus non usquequaque tam concinne coheaereant. Etsi enim utilitate iuvent, novitate tamen et inconformitate turbant. Sunt certe novitates tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur. Recte quidem in haec omnia, si tempus quiesceret. Hoc tamen indefesse in orbem agitatur. Inde fit ut importuna et morosa moris retentio res turbulenta sit, aeque ac novitas, et qui vetera superstitiose nimis reverentur cedant in praesentis seculi ludibrium. Prudenter igitur facient homines si in innovationibus suis a tempore exemplum petant. Tempus enim innovat vel maxime, sed tacite, pedetentim, ac sine sensu. Illud enim pro certo habeas, quod novum est praeter spem et expectationem accedere, et huic adiicere aliquid, illi eripere. At cui incremento est novitas, ille fortunae gratias habet et tempori, cui vero nocumento, is novitatis auctorem iniuriarum postulat. Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat. Quinetiam omnis novitas, quam reiicere fortasse non datur, pro suspecta tamen habere debet. Denique, ex Scripturae monito, stemus super vias antiquas, atque circumspiciamus quae sit via bona et recta, et ambulemus in ea.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
