# Sermones Fideles 1.1.119-166

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.119-1.1.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.119

5. Ante omnia, ordo, et distributio, et partium apta extractio, celeritatis tanquam vita est, ita tamen ut distributio non sit nimium subtilis. Nam qui partitione non utetur, in negotia nunquam commode ingredietur. Qui autem nimia utetur, vix emerget. Tempora prudenter deligere, tempus plurimum lucratur. Atque intempestiva propositio nil aliud quam aerem verberare et tempore abuti. Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio. Harum (si expeditioni consulere in animo est) media sit opus multorum, prima autem et ultima paucorum. Procedendi in negotiis initium sumere ab iis qui scripto comprehensa sunt plerunque expeditionem promovet. Licet enim contigerit ea in totum reiici, nihilominus negativa illa plus valebit ad consilia educenda quam indefinita, quemadmodum cinis magis generativus quam pulvis.
XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE
1. Recepta est opinio Gallos prudentiores esse quam videntur, Hispanos autem prudentiores videri quam sunt. Sed utcunque se res habeat inter gentes, certum est hoc usu venire inter personas singulares. Sicut enim loquitur apostolus de pietate, speciem pietates habentes, sed virtutem eius negantes, ita certe inveniuntur nonnulli qui nugantur solenniter, cum prudentes minime sunt: magno conatu nugas. Res est profecto prudentibus ridicula et satyra digna affectores istos videre, in quot formas se vertant et quali utantur arte quasi prospectiva, qua superficies appareat corpus quod profunditatem aut dimensionem solidi habeat. Alii tam secreti sunt, et in se declarando parci, ut merces suas nisi sub obscura luce ostendere nolit, et videri volunt plus significare quam loqui. Cumque sibi ipsis conscii sint se de iis rebus loqui quas non bene norunt, cupiunt nihilominus videri se illa nosse quae non possunt tuto loqui. Alii vultu et gestu verbis suffragantur, et veluti per signa sapiunt. Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere. Alii se valere putant, si grande quiddam loquantur, idque stilo peremptorio. Itaque nihil morantur, et pro admissis accipiunt quae probare non possunt. Sunt qui quicquid sub captum eorum non cadit spernere aut parvi pendere prae se ferunt, quanquam impertinens et curiosum, sicque inscitiam suam pro iudicio limato obtendunt. Alii distinctionem aliquam semper in promptu habent, et plerunque hominum ingenia subtilitate perstringendo rem praetervehuntur. De quo genere loquitur Aulus Gellius, hominem delirum, qui verborum minutiis rerum frangit pondera. Ad quod exemplum Plato in Protagora per ironiam introducit Prodicum sermonem integrum contexentem ex distinctionibus a principio usque ad finem. Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negativae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis. Etenim cum id quod proponitur penitus reiicitur, nil ultra restat agendum. Sin probatur, nova indiget opera. Quod prudentiae genus spurium negotia prorsus perdit. Ut verbo dicamus, nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus tot artificiis se muniet ad divitias simulandas, quot homines isti, vera prudentia destitui, utuntur ad prudentiae suae opinionem tuendam. Certe homines hac prudentia praediti opinionem vulgi facile aucupari possunt. Sed ad negotia gravia tractanda nemo talium delectum faciat. Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
