# Sermones Fideles 1.1.122-123

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.122-1.1.123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.122

3. Res est profecto mirabilis si quis secum reputet quam magni principes summi et monarchae istum amicitiae fructum (de quo loquimur) aestiment. Tanti sane, ut eundem et incolumitatis suae et amplitudinis periculo interdum coemant. Principes enim, propter distantiam et sublimitatem fortunarum suarum a fortunis servorum et subditorum suorum, fructum hunc decerpere nequeunt, nisi forte (quo eum melius colligant) aliquos evehant et promoveant qui sint sibi tanquam socii et aequales, id quod saepenumero non sine praeiudicio fit. Linguae modernae istiusmodo personas nomine gratiosorum vel amicorum regis insigniunt, ac si res esset favoris et conversationis. At vocabulum Romanum eius rei rectius exprimit verum usum atque caussam, illos nominans participes curarum. Hoc enum illud est quod verum ligamen praestat. Atque hoc fecisse manifesto videmus non tantum principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex servis suis quos et ipsi amicos suos vocarunt et aliis eodem illos nomine insignire permiserunt, non alio utentes vocabulo quam quod inter homines privatae fortunae receptum est.
4. L. Sylla postquam Romanum imperium occupasset Pompeium (postea cognominatum Magnum) ad eam potentiam evexit, ut Pompeius superiorum iam Sylla factum se venditaret. Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem. Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit. Atque hic ille fuit qui Caesarem ad mortem suam pertraxit. Cum enim Caesar senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra, arrepto brachio eius, levans dixit sperare se eum senatum non tam parvi habiturum ut dimittere illum vellet donec uxor somnium melius somniasset. Et videtur sane tanto favore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis verbatim recitatur, eum veneficum appellaret, acsi Caesarem incantasset. Augustus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celsitudinem promovit ut quando cum Mecaenate deliberaret nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in generum assumendum aut interficiendum. Nihil esse tertium, quandoque eum ad tantum fastigium perdixisset. Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum. Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi. Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicavit propter arctam inter eos amicitiam. Similis aut etiam illa maioris amicitiae exemplum cernitur inter Septimium Severum et Plantianum. Etenim filium suum natu maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantanum saepe, etiam cum contumelia filii sui, honoravit. Quin et scripsit ad senatum hisce verbis, ita diligo virum ut cupiam eum mihi superstitem fore. Quod si hi principes Traiano alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc attribui posset. Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta. Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
