Latin
SERMONES FIDELES
Bacon, Sermones Fideles 1.1.127
Not analysed yet
8. Post nobiles hosce duos amicitae fructus (pacem dico in affectibus et fulcimentum iudicii) sequitur ultimus, qui similius est mala granato, plenus granis compluribus. Intelligo +autem+ auxilium et partipationem in actionibus et occasionibus vitae. Hic autem expeditissima via repraesentandi ad vivum usum multiplicem amicitiae fuerit circumspiciendo et videndo quam multa sint quae per si quispiam exequi commode non poterit. Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent. Homines mortales sunt. Quin et in medio operum aliquorum quae maxime affectant saepe moriuntur, veluti in in collocatione filii in matrimonium, consummatione conatuum et desideriorum suorum, et similibus. Iam si quis amicum habet fidelem, securitatem praestat de iisdem rebus amici cura et opera post mortem perficiendis. Adeo ut fatum immaturum vix obsit, atque habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis terminum non unius, sed duarum vitarum. Homo corpore circumscributur, et corpus loco. Verum ubi amicitia praesto est, vitae munia omnia concessa sunt et sibi et deputato suo. Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non possit? Merita sua non potest cum verecundia recensere, multo minus extollere. Non sustinet quis ut se submittat ad supplicandum aut etiam emendicandum. Infinita sunt talia. Verum haec et huiusmodi in amici ore sat decora sunt, ad quae erubescimus in persona propria. Rursus, persona cuiusque multa habet coniuncta quae exuere non potest. Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur. Verum haec enumerare infinitum fuerit. Ipse regulam dedi, ubi quis propriam personam in fabula sustinere non poterit. Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.