# Sermones Fideles 1.1.130-131

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.130-1.1.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.130

3. Magnitudo imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis. Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum amplitudo tabulis excipi possint. Attamen non reperitur inter civilia, res errori magis obnoxia, quam verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicuius. Assimilatur regnum coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum. Quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat, eodem modo invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos aut latius imperandum sunt minus apta. Alia contra dimensione satis exigua, quae tamen bases in quibus maxime monarchiae inaedificentur esse possint.
4. Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines genrosae, currus armati, elephanti, machinae atque tormenta bellica omnigena, et similia, sunt certe ista universa nihil aliud quam ovis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris. Imo nec numerus ipse copiarum multum iuvat ubi milites imbelles sunt et ignavi. Recte enim Virgilius, lupus numerum pecorum non curat. Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subiiciebatur; adeo ut duces Alexandri nonnihil ipso spectactulo percussi regem interpellarent atque ut noctu praelium committeret ei auctores erant. Quibus ille nolo (inquit) suffurari victoriam. Ea autem etiam opinione fuit facilior. Tigranes Armenius castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum spectaret aciem Romanorum quae quatuordecim millia non excessit contra se tendentem, in scommate illo suo sibi placuit. Ecce (inquit) hominum pro legatione nimio plus quam oportet, pro pugna longe minus. Eos tamen priusquam occubuisset sol satis multos ad illum infinita frage profligandum expertus est. Innumera sunt exempla quam sit multitudinis cum fortitudine congressus impar. Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur quod caput omnium quae ad magnitudinem regni aut status spectent sit ut populus ipse sit stirpe et ingenio bellicosus. Atque illud magis tritum quam verum, quod nervi belli sint pecuniae, si desint nervi lacertorum in gente molli et effoeminata. Recte enim Craeso ostentanti aurum respondit Solon at si quis, o rex, venerit, qui melius quam tu ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum. Quare quicunque is tandem sit princeps aut status cuius subditi nativi et indigenae non sint animosi et militares, potentiam suam admodum sobrie aestimet. Atque e contra principes quo dominantur in gentes animosas et martias norint illi satis vires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
