# Sermones Fideles 1.1.136-137

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.136-1.1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.136

9. Certissimum est artes mechanicas sedentarias, quas non sub dio sed sub tecto exercentur, atque manufacturas delicatas quae digitum potius quam brachium requirunt, sua natura militaribus animis esse contrarias. In universum, populi bellicosi ferari gaudent, et pericula quam labores minus exhorrent. Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit. Magno itaque adiumento Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis republicibus fuit quod habuerint non ingenuos sed servos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur. Verum mancipiorum usus post legem Christianam receptam maxime ex parte abiit in desuetudinem. Huic vero rei proximum est ut artes istae alienigenis tantum permittantur, qui propterea alliciendi aut saltem facile recipiendi sunt. Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum opera robur et lacertos viriles postulant. Cuiusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignarii, et similes, non annumerando militiam descriptam.
10. Ante omnia ad imperii magnitudinem confert ut gens aliqua armorum studium profiteatur tanquam decus suum et institutum vitae primarium, et in praecipuo honore habitum. Quae enim a nobis adhuc dicta sunt ad habilitates tantum erga arma spectant. Quorsum autem habilitas, si non re ipsi incubitur ut producatur in actum? Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret. Imperii Spartani fabrica universa (non minus prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum fidem et scopum composita est et constructa ut cives sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat insitutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni et nonnulli alii etiam ad tempus armis se praecipue dederunt. Turcae idem institutum lege sua paululum extimulati hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana gens quae illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani. Verum res est nam liquida et manifesta unumquemque in eo proficere maximo in quo plurimum impendit studii, ut verbis non indigeat. Satis sit innuisse desperandum omnino alicui nationi esse quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem. Contra autem certissimum esse temporis oraculum nationes illas quae in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcaeque potissimum fecere) miros in imperio amplificando facere progressus. Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
