Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.138-1.1.139
Bacon, Sermones Fideles 1.1.138-139
Not analysed yet
11. Praecepto praecedenti affine est ut status quis utatur eiusmodi legibus et consuetudinibus quae iustas illi causas, aut saltem praetextus, arma capescendi tanquam in promptu ministrent. Etenim ea est insita animis hominum iustitiae apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem ob caussam, saltem speciosam, inferre abstineant. Turcis praesto est semper et ad nutum belli caussa, propagatio scilicet legis et sectae suae. Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si fines imperii ipsorum protulisset, tamen ob hanc caussam, ut fines proferentur, nunquam bella susceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione diutius torpeat aut tardet. Item prompta sit ed alacris ad auxilia mittenda sociis suis et foederatis, id quod perpetuum erat apud Romanos. Adeo ut, si forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensivum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adesssent, beneficii decus nemini praeripiendum reliquentes. Quod vero attinet ad bella antiquis temporis propter statuum conformitatem quandam aut correspondentiam tacitam gesta, non video in quo iure illa fundata sint. Talia fuerunt bella quae a Romanis suscepta erant ad Graeciam in libertatem vindicandam; talia a Lacedaemoniis et Atheniensibus ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias; talia quandoque illata sunt a rebuspublicis ut principibus sub praetextu subditos alienos protegendi et a tyrannide liberandi. Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
12. Nullo omnino corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem aut reipublicae iustum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est. At bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente et emolliuntur animi et corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicuius status felicitatem, magnitudinis proculdubio interest ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus veteranus, perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter vicinos, aut saltem plurimum existimationes ad omnia, conferat, id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et viginti exercitum veteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerint.