# Sermones Fideles 1.1.144

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.144

2. Viae ad ditescendum variae, et pleraeque earum foedae. Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est. Opera enim liberalitatis et charitatis coarctat. Soli cultura, quasi ad divitias maxime genuina, utpote quae benedictio magnae matris telluris sit. Verum lenta est haec via. Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam et lucra rustica submittunt, divitias in immensum coacervant. Noveram ex proceribus Angliae quendam cui maximi reditus proveniebant e re rustica supra subditos caeteros quoscunque aetatis meae. Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis. Adeo ut terra ei instar maris erat, merces perpetuo importans. Recte a quodam observatum se magno cum labore ad exiguas, et nullo fere ad magnas divitias pervenisse. Postquam enim res alicuius nummaria sic increverit ut nundiarum et mercatuum opportunitates praestolari possit, atque eos contractus superare quibus ob summae magnitudinem perpauci admodum homines apti sunt, atque etiam in laboribus aliorum participare qui minus pecunia abundant, fieri non potest quin supra modum ditescat. Lucra ex professionibus honesta certe sunt, et duabus rebus promoventur maxime, diligentia et fama bona propter probitatem in negotiando. At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat, et huiusmodi fraudes exerceat. Quae omnes merito damnandae sunt. Quantum vero ad emptiones animo non retinendi sed rursus divendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam venditorem quam emptorem prementes. Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur. Foenus ex certissimis lucri generibus est, licet ex pravissimis, utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore vultus alieni, atque in Sabatto operari non cessat. Attamen certum licet sit non caret rimis suis secretis, siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent. Primum esse in inventione aliqua nova aut privilegio inundationem quandam opum interdum largitur, sicut contigit primo sacchari excoctore in Canariis. Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inventioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia. Qui lucra tantummodo certa captat, aegre ad magnas divitias assurget. Contra, qui totus in incertis est vix fortunarum dispendia vitabit. Bonum igitur fuerit incerta lucra certis munire, ut damnis subveniatur. Monopolia et mercium coemptiones ad revendiditonem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem, praesertim si quis prospicere possit quae merces in aestimationem venturae sint, atque eo modo se illis abunde instruat. Opum acquisitio per servitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet. Tamen si assentationibus et servilibus artificiis sese ad omnes nutus flectendo parentur, inter vias vilissimas poterit numerari. Quantum ad venationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat, testamenta et orbos tamquam indagine capi), adhuc peior est hae res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus quam in servitio.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
