# Sermones Fideles 1.1.149-215

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.149-1.1.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.149

4. Ex ambitionibus minus est nociva cupiditas praevalendi in rebus maioribus quam se immiscendi rebus omnibus. Istud enim confusionem consiliorum parit et negotia destruit. Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri quam eo qui gratia et clientelis pollet. Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum profecto suscipit privinciam. Verum hoc publico utile est. Qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas. Honor tribus insignitur commodis, potestate bene merendi, aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in melius evectione. Qui optimam ex his tribus fovet intentionem cum aspirat, vir probus est. Princeps quoque qui huiusmodi in servis suis intentiones dignoscere valeat et distinguere, princeps est prudens. Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione. Denique distinguant principes cum iudicio inter ingenia quae sese omnibus negotiis ingerunt et animum promptum seu alacrem.
XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS
1. Natura occultatur saepenumero, interdum vincitur, raro extinguitur. Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit. Doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt. Verum consuetudo sola ea est quae naturam plane immutat et subigit. Qui victoriam de natura sua reportare cupit, sibi nec nimis magna nec parva nimis pensa constituat. Priora enim animum deiicient propter frustrationes crebras, posteriora non multum attollent etsi saepius praevaleat. Atque sub initiis exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut iuncis. Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit si exercitatio difficilior sit quam usus. Ubi natura admodum potens est, et proinde victoria difficilis, opus erit per gradus quosdam procedere, qui tales sint. Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat. Secundo, naturam moderari et ad minores portiones deducere, ut si quis abstinentiam a vino exercens a maioribus haustibus ad minores deveniat. Postremo autem naturam penitus sub iugum mittere et domare. Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
