# Sermones Fideles 1.1.168

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.168

4. Ultra frontem aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus quibus in superiora ascendatur capiendos. Quae turres non recipiantur in planum aedificii sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt. Sed habeat ambulacra ex eiusmodi lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram. Latus universum area ex parte convivii occupent spatiosae et speciosae porticus. In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam. Sint quoque fenestra ex vitro colorato ubi pingantur columnae, imagines omnigenae, flores, et similia. At latus ex parte familiae simul cum latere tertio regione frontis complectantur cameras praesentiales et alias usus ac decoris ordinarii. atque rursus cubicula. Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret. At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum. Invenies non raro aedes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas ut vix locum suppeditent ubi te recipias aut ad solem aut ad frigus evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus). Sunt enim receptus colloquiis opportuni, atque insuper tam ventum quam solem commovent. Quod enim alias per total cameram pertransisset vix ultra fenestram penetrabit. Rarae tamen sint huiusmodi fenestrae arcuatae, non ultra quatuor, duae scilicet ex utroque latere areae.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
